# 114 An contritio remittat totam poe nam? ΒΆ QVaeritur , vtrum remittatur per contritionem tota poena peccatis debita? Respondeo quod non, quia alias non esset opus purgatorio. Quod autem post remissionem culpae maneat reatus poenae , probatur vnica auctoritate. 2. Regum . 12. vbi postquam peccatum Dauid remissum est, dicitur in poenam eius, vnicus filius qui natus est tibi morietur. Et alius locus Iosue, 22. an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, & vsque in praesentem diem macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio quod sufficiat ad remittendum totam poenam sicuti credimus de Magdalena. Et haec de contritione sufficiant.