¶ QVÆritur, quae sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quod forma vera sacramenti poenitentiae est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthaei vltimo dominus loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: non dixit haec sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen haeretici Vuiclephistae dicunt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram , ergo haec erit forma poenitentiae, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemens accipe vota praecantium , & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proinde non est blasphemia, vt putant isti haeretici, quod sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florentino sub Eugen. 4. expresse determinatur hanc esse formam poenitentiae, scilicet ego te absoluo, haec igitur est forma conueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. quod est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait quod non debet fieri. Signat enim copiosum munus gratiae conferri, sicut in sacramento confirmationis.