Forma sacramẽ ti poenitentiæ. ¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quòd forma vera sacramẽti poenitentiæ est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthæi vltimo dñs loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: nō dixit hæc sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen hæretici Vuiclephistæ dicũt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthæi. 18. quodcũ  solueris super terrā , ergo hæc erit forma poenitentiæ, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemẽs accipe vota præcātium , & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proindè non est blasphemia, vt putāt isti hæretici, quòd sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florenti. sub Eugen. 4. expressè determinatur hāc esse formam poenitentiæ, scilicet ego te absoluo, hęc igitur est forma cō ueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. ꝙ est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait ꝙ non debet fieri. Signat em̃ copiosum munus gratiæ conferri, sicut in sacramento confirmationis.