¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit remedium sufficiens contra peccata? Respondeo , quod sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, vita viuet & non morietur: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Et idem dicitur ca. 33. & Sapientiae. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiam . & Matthaei. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem dicitur Matthaei. 4. & Luc. 15. gaudium est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7. quae enim secundum Deum tristitia est salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiam egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia. Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati &c: rursus renouari ad poenitentiam . Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10. ad. 1. & cum Chrisosto. & omnibus san ctis doctoribus, quod ibi negat Paulus, non poenitentiam , sed renouationem per baptismum secundo acceptum . Quia baptismus non est iterabilis. Peccatum vero in spiritum sanctum si sit finalis im poenitentiae . i. peccatum cum quo homo moritur sine hoc quod egerit poenitentiam de eo, est irremissibile. Alia autem peccata in spiritum sanctum dicuntur irremissibilia quia difficile remittuntur : & raro Deus tales conuertet : & sunt in magno periculo. Sed tamen si poenitentiam egerint, re missionem sine dubio consequentur.