Poenitentia est sufficiens remediũ contra peccata. ¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit remedium sufficiens contra peccata? Respōdeo , quòd sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiā ab omnibus peccatis suis quę operatꝰ est, vita viuet & non morietur: omniũ iniquitatum eius quas operatus est nō recordabor. Et idem dicitur ca. 33. & Sapientiæ. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiā . & Matthæi. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem dicitur Matthæi. 4. & Luc. 15. gaudiũ est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7. quæ enim secundũ Deum tristitia est salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiā egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia. Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati &c: rursus renouari ad poenitentiam Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10. ad. 1. & cũ Chrisosto. & omnibus san ctis doctoribus, ꝙ ibi negat Paulus, nō poenitentiā , sed renouationẽ per baptismũ secundo acceptũ . Quia baptismus nō est iterabilis. Peccatũ verò in spiritũ sanctũ si sit finalis im poenitentię . i. peccatum cũ quo homo moritur sine hoc ꝙ egerit poenitentiā de eo, est irremissibile. Alia autem peccata in spiritũ sanctũ dicũtur irremissibilia quia difficilè remittũtur : & raro Deꝰ tales cōuertet : & sũt in magno periculo. Sed tñ si poenitentiam egerint, re missionem sine dubio consequentur.