¶ QVÆritur, an poenitentia sit remedium necessarium ad salutem post lapsum in peccatum ? Respondeo quod sic, nam in sacris literis vbicunque dominus hortatur ad veniam petendam, non dat aliud remedium nisi poenitentiam, ergo. Et hoc adeo verum est, quod etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim qui baptizantur necesse est quod doleant de peccatis: iuxta illud actorum . 2. poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suae voluntatis arbitrer constitutus est cum ad sacramentum fidelium accedit: nisi eum veteris vitae poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de consecra . d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitentia , quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si vero peccator praeueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius, poenitentia eius erit quod faciat tunc quicquid possit. Dicat miserere mei Deus, vel aliquid simile: quicquid enim possit etiam in vltimo statu facere hoc animo vt concilietur Deus & placa tus reddatur, poenitentia est . Talis namque non est extra salutis statum.