¶ QVÆritur, an poenitentia sit remediũ necessariũ ad salutem post lapsum in peccatũ ? Respōdeo ꝙ sic, nā in sacris literis vbicun dñs hortatur ad veniam petendam, non dat aliud remedium nisi poenitentiam, ergo. Et hoc adeo verum est, quòd etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim qui baptizantur necesse est ꝙ doleāt de peccatis: iuxta illud actorũ . 2. poenitentiā agite, & baptizetur vnusquisq; vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suæ voluntatis arbitrer constitutus est cũ ad sacramentum fidelium accedit: nisi eũ veteris vitæ poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de cō secra . d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitẽ tia , quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si verò peccator præueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius, poenitentia eius erit quòd faciat tunc quicquid possit. Dicat miserere mei Deus, vel aliquid simile: quicquid em̃ possit etiā in vltimo statu facere hoc animo vt concilietur Deus & placa tus reddatur, poenitẽta iest . Talis nāq; non est extra salutis statum.