# 98 Poenitentia remittit poenam peccatorum . ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam remittatur poena debita peccatis? Respondeo quod per poenitentiam semper remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet quod tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes fatentur quod postquam poenituit aliquis, imponenda est ei aliqua poenitentia. Nec hoc infert praeiudicium aliquod diuinae misericordiae, quod post dimissam culpam quaerat poenam ab amico: qui enim peccat laedit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiae teneor ego dum aduersarius petit vaeniam , & est paratus facere quicquid voluerim, recipere eum ad pristinam amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut non erit amicus donec reddat domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete re domum meam . Et rex potest amico suo remittere homicidium, tamen omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri per iniuria: sic Deus omnino postquam aliquis petit veniam reddit in amicitiam , & nihilominus exigit iustitiam. Nota unum locum ex quo expresse constat quod Deus punit hominem postquam factus est ei amicus. 2. Reg. 12. postquam dimissit Deus peccatum Dauid, dicitur verum tamen filius qui natus est tibi morietur . &c.