Pœnitẽ tia remittit pœnam pctōrũ . ¶ QVÆritur, vtrũ per poenitentiā remittatur poena debita peccatis? Respond. quòd per poenitẽtiam semper remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet ꝙ tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes fatẽtur quòd post poenituit aliquis, imponenda est ei aliqua poenitentia. Nec hoc infert pręiudicium aliquod diuinæ misericordiæ, quòd post dimissam culpam quærat poenam ab amico: qui enim peccat lędit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiæ teneor ego dum aduersarius petit væniā , & est paratus facere quicquid voluerim, recipere eum ad pristinam amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut nō erit amicus donec reddat domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete re domũ meā . Et rex potest amico suo remittere homicidium, tñ omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri ꝓ iniuria: sic Deus omnino post aliquis petit veniā reddit in amicitiā , & nihilominus exigit iustitiam. Nota vnũ locum ex quo expressè cōstat ꝙ Deus punit hominẽ post factus est ei amicus. 2. Reg. 12. postquā dimissit Deus peccatũ Dauid, dicitur verũ tamẽ filius qui natus est tibi moriet̃ . &c.