# 99 Venialia peccata quomodo remittantur. ¶ QVÆritur quomodo remittantur peccata venialia? Respondeo . 1. quod quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittendum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius ergo. Secundo dico quod ad remissionem venialis sufficit dilectio Dei. Nam cum Dei dilectio sit ei velle placere, & qui vult ei placere, vult virtualiter non displicere: iam ibi interuenit displicentia interpretatiua quae sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 87. a. 1. Nam apud homines sufficit ad remissionem leuis offensae dicere ei quem offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud Deum qui pronior est ad miserendum. Item probat hoc Scotus, plus placet deo dilectio ista quam displiceat peccatum veniale: sed homines etiam mali si offendantur leui offensa, & prestentur eis magna beneficia non exigunt satisfactionem leuis iniuriae, etiam si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionem peccatorum venialium. Per dilectionem vero Dei, aut per displicentiam generalem dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quae homo non est actualiter affectus, vel virtualiter. Si vero quis est affectus vni peccato veniali, & dolet de alio, remittitur peccatum de quo dolet manente alio. Et quoniam in illa potesta te ecclesiae tradita in illis verbis quorum remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per poenitentiam quae est sacramentum: sed etiam multis alijs modis cum ad remissionem venialium non sint necessaria sacramenta : relicta est potestas ecclesiae ad instituenda media ad eorum remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tunsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quae sine quocunque alio motu bono sufficiunt remittere venialia per hoc quod fiunt quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta Alexander quintus a Petro dicit, & habetur de cons. d. 3 ca. aquam . Aquam sale conspersam populis benedicimus vt ea cuncti aspersi sanctificentur, & purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulae aspersus sanctificabat, multo magis aqua sale aspersa, & diuinis precibus consecrata populum sanctificat. De oratione dominica habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisostomus dicentis, de quotidianis leuibusque peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet pater noster. De benedictione episcopali , & abbatum habetur . 1. q. 1. c. benedictio, ca. multi. De tunsione pectoris habetur de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones & d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cum venissem. §. primo.