Venialia peccata quomodo remittantur. ¶ QVÆritur quomodo remittantur peccata venialia? Respō . 1. quòd quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittẽdum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius ergo. Secundò dico ꝙ ad remissionẽ venialis sufficit dilectio Dei. Nam cũ Dei dilectio sit ei velle placere, & qui vult ei placere, vult virtualitèr nō displicere: iā ibi interuenit displicentia interpretatiua quę sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 87. a. 1. Nā apud homines sufficit ad remissionẽ leuis offensę dicere ei quẽ offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud Deũ qui pronior est ad miserendum. Itẽ probat hoc Scotus, plus placet deo dilectio ista  displiceat peccatũ veniale: sed homines etiam mali si offendātur leui offensa, & prestent̃ eis magna beneficia nō exigunt satisfactionẽ leuis iniuriæ, etiā si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionẽ peccatorũ venialium. Per dilectionẽ verò Dei, aut per displicẽtiam generalẽ dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quæ hō non est actualitèr affectus, vel virtualiter. Si verò quis ẽ affectus vni peccato veniali, & dolet de alio, remittit̃ peccatũ de quo dolet manẽte alio. Et qm̃ ĩ illa potesta ecclesiæ tradita in illis verbis quorũ remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per poenitentiam quæ est sacramentum: sed etiam multis alijs modis cùm ad remissionem venialium non sint necessaria sacramẽta : relicta est potestas ecclesiæ ad instituẽda media ad eorum remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tũsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quæ sine quocũq; alio motu bono sufficiũt remittere venialia per hoc quòd fiunt quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta Alexander quintus à Petro dicit, & habetur de cons. d. 3 ca. aquā . Aquam sale conspersam populis benedicimus vt ea cuncti aspersi sanctificentur, & purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulæ aspersus sanctificabat, multo magis aqua sale aspersa, & diuinis precibus cōsecrata populũ sanctificat. De oratione dnica habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisosto. dicentis, de quotidianis leuibus peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet pater noster. De benedictione ep̃ali , & abbatũ habet̃ . 1. q. 1. c. benedictio, ca. multi. De tunsione pectoris habet̃ de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones & d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cũ venissem. §. primo.