¶ QVÆRItur, vtrum peccata per poenitentiam remissa reddeant per sequens peccatum? Sanct . Tho. 3. p. q. 88. arti. 1. dicit quod in peccato duo possunt considerari , vnum est ipsa culpa, alterum reatus ad poenam, & tunc ponit tres conclusiones. Prima peccatum non potest reddire quantum ad culpam. Patet nam si sortes occidit hominem & egit de illo homicidio poenitentiam: & iterum post poenitentiam furatus est, hoc vltimum peccatum furti non habet maculam homicidij. Secunda conclusio , peccatum non reddit quantum ad reatum poenae sensus. Quia noua poena sensus debetur peccato huic nouo, & non illa prior. Tertia conclusio peccata praeterita reddeunt persequens peccatum quantum ad poenam damni aliquo modo: quia eadem poena damni erit pro quolibet peccato: & eodem modo priuatur visione diuina. Et hoc modo intelligitur illud Iacobi, qui in vno peccauerit factus est omnium reus. Verum est quod peccata praecedentia dicuntur aliquo modo reddire per quandam ingratitudinem, ad istum sensum, quod grauius est peccatum quod nunc post remissa peccata fit, quam si prius non essent remissa peccata. Post remissionem enim iterum Deum offendere magna ingratitudo est . Haec autem grauitas quae ratione ingratitudinis consurgit, cum non mutet speciem peccati secundum omnes , non est de necessitate confitenda . Non enim est opus, vt dicat postquam sum mihi dimissa peccata adulteratus sunt . Patet igitur quod peccata semel remissa non reddeunt per peccatum sequens. Sine poenitentia enim sunt dona Dei, Roman. 11.