¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam restituantur homini gratia , & virtutes infussae ? Respondeo secundum omnes , quod non est dubitandum de hoc. Nam cum in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quae gratiam concommittantur : sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat antequam caderet, vel ad maiorem , aut minorem ? Ad quod omnibus alijs opinionibus demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quam illa a qua cecidit, nec ad aequalem , sed secundum proportionem contritionis quam habet. Haec opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. membro . 5. & Bonauenturae. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauiter, & modeste. Hoc probatur a posteriori, praeter auctoritatem Hieronymi quam allegat sanctus Thomas quia experientia ostendit, quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepide, & non ita feruenter sicut antea operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorem Dei , amor enim Dei non est occiosus. Videmus vero magnum peccatorem aliquando seruentissime poenitere, & exerce ri in bonis operibus, igitur non omnes resurgunt semper ad maiorem , vel aequalem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solum ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam praeteritam , ergo quanto maior fuerit contritio tanto maior erit gratia, etiam praeterita . Dico igitur primo quod cuicunque resurgenti extra gratiam quae datur ei secundum mensuram contritionis quam habet, & quae daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione praecedentium meritorum . V. g. sit Petrus quod habebat centum meritorum gradus, conteritur nunc post peccatum contritione vt decem, dico quod vltra gratiam vt decem quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium meritorum. Secundo dico quod quan to praedicta cotritio maior fuerit, tanto maior gratia dabitur ei ratione praecedentium meritorum . V. g. Petrus antea habebat gratiam vt decem , & Plato vt decem , resurgunt ambo, Petrus contritione vt decem , Plato contritione vt. 20. dico quod Platoni dabitur maior gratia ratione praecedentium meritorum . Tertio & vltimo dico, quod perfecte poenitenti . i. ex toto conatu semper restituitur tota gratia praecedens . Nam perfectae poenitentiae correspondet perfecta restitutio, non est autem perfecta restitutio nisi restituatur totum , ergo & consequenter secundum proportionem poenitentiae restituitur praecedens gratia. Quia iustum est quod si toto conatui correspondet tota gratia , quod medietati conatus respondeat medietas gratiae , & tertiae parti conatus. 3. pars gratiae, & sic consequenter. Vnde optimum est saepe dolere de peccatis, vt restituatur tota gratia ratione praecedentium meritorum