Per pœ nitentiam restituitur gratia, & virtutes infussæ. ¶ QVÆritur, vtrũ per poenitẽtiā restituant̃ homini gr̃a , & virtutes infussę ? Respō. secndũ oẽs , ꝙ non est dubitandũ de hoc. Nā cùm in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quæ gratiā cōcōmittā tur : sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrũ resurgat poenitens ad tantā gratiā quātam habebat ante caderet, vel ad maiorẽ , aut minorẽ ? Ad quod oibus alijs opinionibꝰ demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quā illa à qua cecidit, nec ad ęqualem , sed secundùm proportionem contritionis quam habet. Hæc opinio fuit antiquorũ omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. mẽbro . 5. & Bonauenturæ. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauitèr, & modestè. Hoc probatur à posteriori, præter auctoritatem Hieronymi quam allegat sāct. Tho. quia experientia ostendit, quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepidè, & non ita feruẽter sicut anteà operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorẽ Dei amor enim Dei nō est occiosus. Videmus verò magnum peccatorẽ aliquā dô seruentissimè poenitere, & exerce ri in bonis operibus, igitur nō omnes resurgũt semper ad maiorẽ , vel æqualem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solùm ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam pręteritam , ergo quanto maior fuerit contritio tāto maior erit gratia, etiā pręterita . Dico igitur primò quòd cuicunque resurgenti extra gratiam quæ datur ei secundùm mensuram contritionis quam habet, & quę daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione pręcedẽtium meritorũ . V. g. sit Petrus ꝗ habebat centum meritorum gradus, cōteritur nunc post peccatum cōtritione vt decem, dico quòd vltra gratiam vt decẽ quę datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione pręcedentiũ meritorum. Secundò dico quòd quan to prædicta cotritio maior fuerit, tāto maior gr̃a dabit̃ ei ratione præcedentiũ meritorũ . V. g. Petrus anteà habebat gratiā vt decẽ , & Plato vt decẽ , resurgunt ambo, Petrus contritione vt decẽ , Plato contritione vt. 20. dico ꝙ Platoni dabitur maior gratia ratione præcedentiũ meritorũ . Tertiò & vltimo dico, ꝙ perfecte poenitẽti . i. ex toto conatu semꝑ restituit̃ tota gr̃a præ cedẽs . Nā ꝑfectæ poenitẽtiæ correspō det perfecta restitutio, nō est aũt perfecta restitutio nisi restituatur totũ , ergo & consequentèr secundũ proportionẽ poenitẽtiæ restituitur præcedẽs gratia. Quia iustũ est ꝙ si toto conatui correspondet tota gr̃a , ꝙ medietati conatus respondeat medietas gr̃ æ , & tertiæ parti conatus. 3. pars gratiæ, & sic consequenter. Vnde optimũ est sę pe dolere de peccatis, vt restituat̃ tota gr̃a ratione præcedentiũ meritorum