# De poenitentia, prima parte # 93 Poenitentia est sacramentum . ¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, quod sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, quod est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et haec iurisdictio inter homines exercetur per actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutum á Deo in remissionem peccatorum, ac proinde est sacramentum . Idem patet auctoritate ecclesiae in ca. ad abolendam extra de haereticis . Et expresse inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter haereticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam ecclesia romana sentit. Et in concilio Florentino sub Eugenio. 4. numeratur poenitentia inter septem sacramenta, er go. Vocatur autem sacramentum poenitentiae , quamuis contineat contritionem , & satisfactionem , & confessionem : quia sumpsit nomem ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut saepe vsitatum est. Nam licet homo sit animal, corpus, & substantia , non denominatur nisi ab vltimo quod est homo . Sic etiam sacerdos quamuis sit diaconus et subdiaconus nominatur sacerdos ab vltimo. Quia vero vltima pars poenitentiae, quae est satisfactio est poenalis, imo omnia in hoc sacramento sunt poenalia: ideó vocatum est sacramentum poenitentiae totum aggregatum ex illis partibus tribus, tam actus poenitentis, quam absoluentis # 94 Materia sacramenti poenitentiae . ¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti? Respondeo quod materia remota sunt peccata poenitentis. Vnde cum beatissima virgo nullum prorsus peccatum habuerit, falsissimum est quod quidam fingunt scilicet quod confitebatur b. Ioanni euangelistae . Materia vero propinqua est confessio peccatorum mortalium post baptismum commissorum. # 95 Forma sacramenti poenitentiae. ¶ QVÆritur, quae sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quod forma vera sacramenti poenitentiae est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthaei vltimo dominus loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: non dixit haec sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen haeretici Vuiclephistae dicunt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram , ergo haec erit forma poenitentiae, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemens accipe vota praecantium , & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proinde non est blasphemia, vt putant isti haeretici, quod sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florentino sub Eugen. 4. expresse determinatur hanc esse formam poenitentiae, scilicet ego te absoluo, haec igitur est forma conueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. quod est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait quod non debet fieri. Signat enim copiosum munus gratiae conferri, sicut in sacramento confirmationis. # 96 Poenitentia est sufficiens remedium contra peccata. ¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit remedium sufficiens contra peccata? Respondeo , quod sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, vita viuet & non morietur: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Et idem dicitur ca. 33. & Sapientiae. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiam . & Matthaei. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem dicitur Matthaei. 4. & Luc. 15. gaudium est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7. quae enim secundum Deum tristitia est salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiam egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia. Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati &c: rursus renouari ad poenitentiam . Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10. ad. 1. & cum Chrisosto. & omnibus san ctis doctoribus, quod ibi negat Paulus, non poenitentiam , sed renouationem per baptismum secundo acceptum . Quia baptismus non est iterabilis. Peccatum vero in spiritum sanctum si sit finalis im poenitentiae . i. peccatum cum quo homo moritur sine hoc quod egerit poenitentiam de eo, est irremissibile. Alia autem peccata in spiritum sanctum dicuntur irremissibilia quia difficile remittuntur : & raro Deus tales conuertet : & sunt in magno periculo. Sed tamen si poenitentiam egerint, re missionem sine dubio consequentur. # 97 Poenitentia est necessaria ad salutem peccatorum. ¶ QVÆritur, an poenitentia sit remedium necessarium ad salutem post lapsum in peccatum ? Respondeo quod sic, nam in sacris literis vbicunque dominus hortatur ad veniam petendam, non dat aliud remedium nisi poenitentiam, ergo. Et hoc adeo verum est, quod etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim qui baptizantur necesse est quod doleant de peccatis: iuxta illud actorum . 2. poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suae voluntatis arbitrer constitutus est cum ad sacramentum fidelium accedit: nisi eum veteris vitae poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de consecra . d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitentia , quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si vero peccator praeueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius, poenitentia eius erit quod faciat tunc quicquid possit. Dicat miserere mei Deus, vel aliquid simile: quicquid enim possit etiam in vltimo statu facere hoc animo vt concilietur Deus & placa tus reddatur, poenitentia est . Talis namque non est extra salutis statum. # 98 Poenitentia remittit poenam peccatorum . ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam remittatur poena debita peccatis? Respondeo quod per poenitentiam semper remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet quod tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes fatentur quod postquam poenituit aliquis, imponenda est ei aliqua poenitentia. Nec hoc infert praeiudicium aliquod diuinae misericordiae, quod post dimissam culpam quaerat poenam ab amico: qui enim peccat laedit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiae teneor ego dum aduersarius petit vaeniam , & est paratus facere quicquid voluerim, recipere eum ad pristinam amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut non erit amicus donec reddat domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete re domum meam . Et rex potest amico suo remittere homicidium, tamen omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri per iniuria: sic Deus omnino postquam aliquis petit veniam reddit in amicitiam , & nihilominus exigit iustitiam. Nota unum locum ex quo expresse constat quod Deus punit hominem postquam factus est ei amicus. 2. Reg. 12. postquam dimissit Deus peccatum Dauid, dicitur verum tamen filius qui natus est tibi morietur . &c. # 99 Venialia peccata quomodo remittantur. ¶ QVÆritur quomodo remittantur peccata venialia? Respondeo . 1. quod quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittendum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius ergo. Secundo dico quod ad remissionem venialis sufficit dilectio Dei. Nam cum Dei dilectio sit ei velle placere, & qui vult ei placere, vult virtualiter non displicere: iam ibi interuenit displicentia interpretatiua quae sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 87. a. 1. Nam apud homines sufficit ad remissionem leuis offensae dicere ei quem offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud Deum qui pronior est ad miserendum. Item probat hoc Scotus, plus placet deo dilectio ista quam displiceat peccatum veniale: sed homines etiam mali si offendantur leui offensa, & prestentur eis magna beneficia non exigunt satisfactionem leuis iniuriae, etiam si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionem peccatorum venialium. Per dilectionem vero Dei, aut per displicentiam generalem dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quae homo non est actualiter affectus, vel virtualiter. Si vero quis est affectus vni peccato veniali, & dolet de alio, remittitur peccatum de quo dolet manente alio. Et quoniam in illa potesta te ecclesiae tradita in illis verbis quorum remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per poenitentiam quae est sacramentum: sed etiam multis alijs modis cum ad remissionem venialium non sint necessaria sacramenta : relicta est potestas ecclesiae ad instituenda media ad eorum remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tunsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quae sine quocunque alio motu bono sufficiunt remittere venialia per hoc quod fiunt quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta Alexander quintus a Petro dicit, & habetur de cons. d. 3 ca. aquam . Aquam sale conspersam populis benedicimus vt ea cuncti aspersi sanctificentur, & purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulae aspersus sanctificabat, multo magis aqua sale aspersa, & diuinis precibus consecrata populum sanctificat. De oratione dominica habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisostomus dicentis, de quotidianis leuibusque peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet pater noster. De benedictione episcopali , & abbatum habetur . 1. q. 1. c. benedictio, ca. multi. De tunsione pectoris habetur de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones & d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cum venissem. §. primo. # 100 Peccata per poenitentiam remissa an reddeant per sequens peccatum ¶ QVÆRItur, vtrum peccata per poenitentiam remissa reddeant per sequens peccatum? Sanct . Tho. 3. p. q. 88. arti. 1. dicit quod in peccato duo possunt considerari , vnum est ipsa culpa, alterum reatus ad poenam, & tunc ponit tres conclusiones. Prima peccatum non potest reddire quantum ad culpam. Patet nam si sortes occidit hominem & egit de illo homicidio poenitentiam: & iterum post poenitentiam furatus est, hoc vltimum peccatum furti non habet maculam homicidij. Secunda conclusio , peccatum non reddit quantum ad reatum poenae sensus. Quia noua poena sensus debetur peccato huic nouo, & non illa prior. Tertia conclusio peccata praeterita reddeunt persequens peccatum quantum ad poenam damni aliquo modo: quia eadem poena damni erit pro quolibet peccato: & eodem modo priuatur visione diuina. Et hoc modo intelligitur illud Iacobi, qui in vno peccauerit factus est omnium reus. Verum est quod peccata praecedentia dicuntur aliquo modo reddire per quandam ingratitudinem, ad istum sensum, quod grauius est peccatum quod nunc post remissa peccata fit, quam si prius non essent remissa peccata. Post remissionem enim iterum Deum offendere magna ingratitudo est . Haec autem grauitas quae ratione ingratitudinis consurgit, cum non mutet speciem peccati secundum omnes , non est de necessitate confitenda . Non enim est opus, vt dicat postquam sum mihi dimissa peccata adulteratus sunt . Patet igitur quod peccata semel remissa non reddeunt per peccatum sequens. Sine poenitentia enim sunt dona Dei, Roman. 11. # 101 Per poe nitentiam restituitur gratia, & virtutes infussae. ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam restituantur homini gratia , & virtutes infussae ? Respondeo secundum omnes , quod non est dubitandum de hoc. Nam cum in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quae gratiam concommittantur : sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat antequam caderet, vel ad maiorem , aut minorem ? Ad quod omnibus alijs opinionibus demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quam illa a qua cecidit, nec ad aequalem , sed secundum proportionem contritionis quam habet. Haec opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. membro . 5. & Bonauenturae. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauiter, & modeste. Hoc probatur a posteriori, praeter auctoritatem Hieronymi quam allegat sanctus Thomas quia experientia ostendit, quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepide, & non ita feruenter sicut antea operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorem Dei , amor enim Dei non est occiosus. Videmus vero magnum peccatorem aliquando seruentissime poenitere, & exerce ri in bonis operibus, igitur non omnes resurgunt semper ad maiorem , vel aequalem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solum ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam praeteritam , ergo quanto maior fuerit contritio tanto maior erit gratia, etiam praeterita . Dico igitur primo quod cuicunque resurgenti extra gratiam quae datur ei secundum mensuram contritionis quam habet, & quae daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione praecedentium meritorum . V. g. sit Petrus quod habebat centum meritorum gradus, conteritur nunc post peccatum contritione vt decem, dico quod vltra gratiam vt decem quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium meritorum. Secundo dico quod quan to praedicta cotritio maior fuerit, tanto maior gratia dabitur ei ratione praecedentium meritorum . V. g. Petrus antea habebat gratiam vt decem , & Plato vt decem , resurgunt ambo, Petrus contritione vt decem , Plato contritione vt. 20. dico quod Platoni dabitur maior gratia ratione praecedentium meritorum . Tertio & vltimo dico, quod perfecte poenitenti . i. ex toto conatu semper restituitur tota gratia praecedens . Nam perfectae poenitentiae correspondet perfecta restitutio, non est autem perfecta restitutio nisi restituatur totum , ergo & consequenter secundum proportionem poenitentiae restituitur praecedens gratia. Quia iustum est quod si toto conatui correspondet tota gratia , quod medietati conatus respondeat medietas gratiae , & tertiae parti conatus. 3. pars gratiae, & sic consequenter. Vnde optimum est saepe dolere de peccatis, vt restituatur tota gratia ratione praecedentium meritorum # 102 Per omnia bona opera restituitur aliquid de gratia perdita. ¶ VTRVM, autem ratione aliorum bonorum operum restituatur aliquid de gratia praecedenti? Probabiliter dicimus, quod sic. Videtur enim omnino quod bonus princeps si propter delicta abstulerit ab aliquo bona, post modum illo poenitente restituerit ei princeps aliquam bonorum partem , tot obsequia posset deinde regi exhibere, quod reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in principe: ita prorsus videtur dignum sentire de Deo, & quod diligenti Deum vel danti eleemosynam, vel alia bona opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deperdita . Certum igitur est merita praecedentia non perdi omnino, sed recuperari á poenitente ¶ De contritione. # 103 Contritio quid sit . ¶ DE partibus poenitentiae tractatum aggrediens. Quaeritur in primis quod sit contritio? quoniam ea est poenitentiae pars prima? Respondeo, quod est perfectus actus poenitentiae. Poenitentia enim virtus est per quam placamus nobis Deum iratum, & consequimur remissionem peccatorum. Ad haec enim duo debet dirigi tota poenitentis intentio . Est autem iste actus poenitentis dolor vnde poenitentiae dolor est contritio , qui maxime propiciatur Deum . Hieronymus & habetur de poenitentia d. 1. ca. mensuram , apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris. Et Chrisostomus homelia. 21. super Matthaeum, non dolere quia peccaueris magis indignari facit Deum, quam idipsum quod antea peccaueras. Sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacrae scripturae attestantia, quod dolor de peccatis est pars poenitentiae valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenae, & fletu Petri post negationem &c. Habemus igitur quod contritio est dolor. Sed notandum duplicem esse dolorem, quia quidam est sensitiuus, alius est intellectiuus. Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct. Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores Quia contritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc proprie loquendo contritio non est ipse dolor, sed odium & displicentia peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum praeteritorum. # 104 An sit necessarium propositum non peccandi. ¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solum de peccatis praeteritis, vel an requiratur etiam propositum non peccandi? Haec est grauis quaestio & de qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis. 14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4. d. 14. in expositione textus dicunt, quod si poenitens nihil cogitat de futuro, non oportet quod habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quod actu aliter non habeat contrarium actum . Sanct . Tho. 1. 2. quaestione 113. arti. 5. & in. 4. d. 14. in expositione textus & d. 17. q. 2. ar. 2. quaestiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a. 3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca. 158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, quod requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idem tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. membro . 9. Quae harum opinionum sit verior ego nescio: sed probabilior est opinio sancti Tho. & & consequenter securior, ac proinde tenenda . Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij Florentini, quae dicunt ad contritionem expectat dolere de peccatis commissis cum proposito non peccandi de inceps. Item Ioannis . 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dominus & adulterae , amplius noli peccare: non dixit non pecces, sed noli. Item primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi propositum , senor nunca mas. Item non habet veram poenitentiam qui non diligit Deum super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis habet propositum cauendi futura. # 105 Contritio est de peccatis actualibus sed non oportet vt de quolibet peccato sit distincta contritio ¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quod non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differentia , quia ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum autem debeat esse contritio distincta de omnibus peccatis in particulari, vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet. Quidam enim tenuerunt necessarias esse tot contritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quod contritio debet esse distincta de singulis peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caietanus quod haec opinio sit falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, quod ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requiritur dolor in particulari. Patet quia alias non posset homo consequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficienter conteri , iuxta illud Ezechielis. 33. in quacumque die ingemuerit peccator &c. Et sumitur ibi dies pro momento. Sequaela autem probatur, quia ad cogitandum peccata requiritur certum tempus, er go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certum . Et hoc primum conceditur, & necessario concedendum est ab omnibus. Secundo dico quod nec ante contritionem generalem , nec post requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorum in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cum enim confessio debeat esse distincta, tunc cum ea confitetur detestatur illa: nam alias esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distincte peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiae a quo exterior proficiscitur , singula mortalia quae sub confessione cadunt respicit # 106 An quilibet paruus dolor sufficiat ad remittenda peccata . ¶ QVÆRItur, vtrum quicumque dolor peccatorum quantumuis paruus sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit quod licet quis habeat dolorem de peccatis propter Deum cum omnibus alijs bonis circunstantijs : nisi talis dolor habuerit certam intensionem, & continuationem, non sufficit . Quanta autem debeat esse ista intensio doloris, dicit quód solus Deus nouit. Sed hoc est mere voluntarie dictum. In re autem necessaria ad salutem non debemus loqui sine auctoritate sacrae scripturae, aut sanctorum. Item arguitur contra hoc, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum , sed quaecunque intensio voluntatis in peccatum etiam in vno instanti sufficit ad damnandum hominem , ergo quaecumque intensio contra peccatum in quocumque instanti sufficiet ad consequendam misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quod in contritione non requiritur certa intensio, aut continuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo modo intelligitur, quod contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicendum , quod sicut dilectio Dei debet esse maxima non intensive , sed affectiue & appretiatiue: ita requiritur quod odio habeamus peccatum supra omne odibile: et reuera mallem esse mortuus incurrisseque quaecumque alia damna quam peccatum : licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen quod poenitens faciat illam comparationem , mallem pati hanc mortem, vel illud malum , quam incurrisse hoc peccatum quamuis hic actus esset valde perfectus , & multum valeret ad poenae remissionem . Sed sicut satis est ad dilectionem Dei super omnia velle ei in omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere ego nullo modo vellem offendisse Deum Et licet experiamur in morte charorum nos plus dolere quam in peccatis, non turbemur: quia hoc prouenit ex eo quod praesentia magis mouent quam absentia, & magis connaturalia sunt magis sensibilia: ideo appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt consolentur poenitentem quendam, ne abundatiori tristitia absorueatur . Dolor autem intellectiuus non potest esse nimius. # 107 An de maiori peccato sit magis dolendum . ¶ VTRVM, de grauiori peccato si habenda maior contritio quam de minori? Respondeo primo quod non est necessarium dolere amplius de vno peccato quam de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor in vniuersali de omnibus peccatis, & talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quam respectu alterius. Secundo dico quod id esset conuenentissimum , vt scilicet maiorem dolorem habeat homo de maiori peccato. Quod autem hoc non sit necessarium patet, quia alias teneretur poenitens scire grauitates peccatorum , quod scilicet sit grauius peccatum fornicatio, an detractio, quod nullo modo est dicendum. # 108 An contritio sit dolor propter Deum. ¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiam finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad hoc quod contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Respondeo quod de hoc sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et 2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1. & Caieta. q. 1. de contritione , & Capre. 2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent quod requiritur dilectio Dei super omnia. Et idem videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5. vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit quod ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85. art. 6. dicit quod actus poenitentiae nascitur ex actu charitatis. Et probatur quia in poenitentia fit integratio amicitiae (fit enim ex inimico amicus) sed hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est, quia dilectionis actus est perfectior, quam actus poenitentiae, ergo remissio peccatorum non deberet tribui actui poenitentiae sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt omnes . Pro solutione huius dubij notandum , quod actus poenitentiae est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód non possit esse poenitentia sine dilectione Dei, quia odium nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem Deum quare odio haberem peccata? nun quid propter amorem creaturae? non certe sed propter Dei amorem : cum igitur odium peccatorum sit super omne odibile in vere poenitente, ergo procedit ex amore Dei super omnia. Et ita est regulariter quod peccator ex amore mouvetur ad poenitendum . Potest tamen esse quod in voluntate non sit alius actus quam iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus a charitate & iste talis actus sine alia dilectione sufficit ad remissionem peccatorum , qui licet regulariter procedat a charitate, tamen remissio peccatorum magis tribuitur poenitentiae quam charitati, quia in sacra scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens quod poenitentia procedit ex amore, intelligendus est communiter & regulariter: vt patet apud ipsum 4. d. 14. q. 1. a. 2. quaestionem . 1. Verum est quod ipse actus poenitentiae , nolle deo displicere, est vera dilectio. Dolor igitur pectorum debet propter Deum non propter timorem poenarum , aut propter quoduis aliud: sed quia sunt offensae Dei patris pijssimi. # 109 An qui dolet propter Deum semper recipiat gratiam. ¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut nunc diximus semper recipiat gratiam ? Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionem , scilicet quod stat quempiam dolere de peccatis perfecte, & perfecte proponere cauere ab illis in futurum, & perfecte diligere Deum super omnia, & non habere gratiam. Ratio eius est quia aliás sequaeretur quod posset quis habere euidentiam quod sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicunt quod quamprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar. 2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a. 5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacram dicentem . Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos: iam hic poenitens con uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur a patre meo. Et psal. 50. Cor . contritum & humiliatum Deus non despicies. Falsissimum ergo est quod Caietanus dicit. Et dico quod non stat de lege quod taliter poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidenter quod habeat gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, quod doleo de peccato super omniam , vel quod proponam perfecte cauere in futurum . Habemus igitur pro certo, quod qui sic dolet habebit gratiam # 110 An attritio possit fieri contrictio . ¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri contritio ? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sancto Thoma quod nihil aliud est contritio quam dolor perfectus: attritio vero dolor imperfectus. Tunc dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quae stiuncula. 3. quod attritio non potest fieri contritio. Probatur, quia principium contritionis est gratia, virtus infussa: attritionis vero principium est habitus acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici a virtute infussa, & acquisita vel a potentia, ergo. Sciendum est tamen , quod duplex est contritio, quaedam intrinsice, quae habet hoc pro obiecto: doleo de peccatis super omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstantia , & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur contritio . Eodem modo duplex est attritio. Quaedam intrinsice ex obiecto, vt puta, doleo de peccatis quia turpia sunt & infamia, vel propter infernum . Alia extrinsice, puta do leo de peccatis propter Deum : & cum omnibus circunstantijs, sed omitto praeceptum aliquod necessarium . Tunc sit conclusio , nunquam ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie cto: vna enim dolet propter Deum, alia propter poenas. Vnde conclusio. S. Tho. intelligitur de attritione proprie dicta, & de contritione proprie dicta. # 111 An tota vita sit tempus contritionis . ¶ QVÆRItur, vtrum tota ista vita sit tempus contritionis? Respondeo primo quod est expediens & conueniens saepe dolere de peccatis. Et sancti ita consulunt . Ad amicitiam enim pertinet saepe dolere de offensa facta amico: maxime quia dolere debemus quousque reparemus detrimentum factum per peccatum, sed multa sunt quae nullo modo possunt reparari, puta tempus quod perdidimus peccando, ergo per totam vitam dolere debemus de illo. Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicum semper esse tristem. Loquendo autem de doloris tempore qui est sub praecepto dico quod de peccato semel dimisso non tenemus amplius dolere, quia Deus non iudicat bis in idipsum, vt dicitur Nahum. 1. Sed de peccato non dimisso est dubium quando teneatur homo conteri ? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2. q. 3. dicit quod praeceptum contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manendum , in peccato. Loquendo de hoc prae cepto in quantum est affirmatiuum obligat semper, sed non ad semper: sicut & reliqua praecepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, puta cúm quis administrat, vel recipit sacramentum , vel in articulo mortis. Loquendo vero de praedicto praecepto in quantum est negatiuum obligans ad non manendum in inimicitia Dei, obligat sicut & caetera praecepta negatiua, semper & ad semper , & ad statim. Et sicut qui tenet alienum tenetur statim reddere sic qui est in statu inimicitiae Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autem contra hoc praeceptum qui habet actum commissionis contrarium, puta si dicat volo manere in hoc statu per diem aut per horam. Sicut qui retinet alienum non semper peccat de nouo, sed cum habet hunc actum positiuum , nolo reddere alienum, est tamen semper in malo statu. Magister meus Victoria tenet quod nullum est praeceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget sub nouo peccato. Quanuis peccatum mortale sine poenitentia non possit deleri, ac proinde sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui non penituerit, damnabitur quidem propter peccata quae commissit , sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideo hanc non prosequor. # 112 An post vitam sit locus poenitentiae . ¶ QVÆritur, vtrum post hanc vitam sit locus poenitentiae? Respondeo , quod non, sed prout in corpore gessit siue bonum, siue malum recipiet. 2. Chorinthi. 5. Et vbi ceciderit lignum ibi manebit, eccle siast. 11. veniet nox quando nemo poterit operari, Ioann. 9. Sed contra de Trajano, & alijs quos apostoli suscitauerunt, quorum aliqui forsan erant in infernum detrusi. Respondeo non dubito quin Deus possit homines damnatos liberare ab inferno, sed hoc est praeter legem. Id autem quod dicitur de Trajano, timeo quod sit fabula, tamen quicquid sit , Deus potest omnes damnatos eripere ab inferno: etiam si non poeniteant . E sic non opus est dicere quod suscitauit illum ad poenitendum: non enim erat opus. # 113 An venialia remittantur post hanc vitam ¶ QVÆritur, vtrum saltim peccata venialia post hanc vitam remittantur? Respondeo, quod cum multi moriantur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessarium est dicere quod in alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4 d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4. ar. 3. dicit, quod peccata venialia remittuntur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideo non remittuntur , quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existentes in purgatorio sunt amici Dei, & ideo acceptantur eorum opera: & etiam per displicentiam peccatorum remittuntur eis peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo. ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualiter, et August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth. 12. non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorum . 12. sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriae. # 114 An contritio remittat totam poe nam? ¶ QVaeritur , vtrum remittatur per contritionem tota poena peccatis debita? Respondeo quod non, quia alias non esset opus purgatorio. Quod autem post remissionem culpae maneat reatus poenae , probatur vnica auctoritate. 2. Regum . 12. vbi postquam peccatum Dauid remissum est, dicitur in poenam eius, vnicus filius qui natus est tibi morietur. Et alius locus Iosue, 22. an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, & vsque in praesentem diem macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio quod sufficiat ad remittendum totam poenam sicuti credimus de Magdalena. Et haec de contritione sufficiant.