Pœnitẽ tia est sacramẽ tum . ¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, ꝙ sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthæi. 18. quodcun solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, ꝙ est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et hæc iurisdictio inter homines exercetur ꝑ actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutũ á Deo in remissionem peccatorum, ac proindè est sacramẽtum . Idem patet auctoritate ecclesiæ in ca. ad abolendam extra de hęreticis . Et expressè inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter hæreticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis  ecclesia romana sentit. Et in conci. Florentino sub Eugenio. 4. numerat̃ poenitentia inter septẽ sacramenta, er go. Vocatur autẽ sacramentũ poenitẽ tiæ , quāuis cōtineat cōtritionẽ , & satisfactionẽ , & confessionẽ : quia sumpsit nomẽ ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut sæpè vsitatũ est. Nā licet homo sit animal, corpus, & substā tia , nō denoĩatur nisi ab vltimo quod est hō . Sic etiā sacerdos quāuis sit diaconus et subdiaconꝰ noĩatur sacerdos ab vltimo. Quia verô vltima pars poenitentiæ, quæ est satisfactio est poenalis, imo oĩa in hoc sacramẽto sunt poenalia: ideó vocatũ est sacramẽtũ poenitẽtię totũ aggregatũ ex illis partibꝰ tribus, tā actus poenitentis,  absoluẽtis Materia sacramenti poenitẽ tiæ . ¶ QVÆritur, quæ sit materia huius sacramenti? Respon. ꝙ materia remota sunt peccata poenitentis. Vnde cùm beatissima virgo nullum prorsus peccatũ habuerit, falsissimũ est quod quidā fingũt scilicet ꝙ cōfitebatur b. Ioā ni euangelistę . Materia verò ꝓpinqua est confessio peccatorum mortalium post baptismum commissorum. Forma sacramẽ ti poenitentiæ. ¶ QVÆritur, quæ sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quòd forma vera sacramẽti poenitentiæ est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthæi vltimo dñs loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: nō dixit hæc sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen hæretici Vuiclephistæ dicũt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthæi. 18. quodcũ  solueris super terrā , ergo hæc erit forma poenitentiæ, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemẽs accipe vota præcātium , & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proindè non est blasphemia, vt putāt isti hæretici, quòd sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florenti. sub Eugen. 4. expressè determinatur hāc esse formam poenitentiæ, scilicet ego te absoluo, hęc igitur est forma cō ueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. ꝙ est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait ꝙ non debet fieri. Signat em̃ copiosum munus gratiæ conferri, sicut in sacramento confirmationis. Poenitentia est sufficiens remediũ contra peccata. ¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit remedium sufficiens contra peccata? Respōdeo , quòd sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiā ab omnibus peccatis suis quę operatꝰ est, vita viuet & non morietur: omniũ iniquitatum eius quas operatus est nō recordabor. Et idem dicitur ca. 33. & Sapientiæ. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiā . & Matthæi. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem dicitur Matthæi. 4. & Luc. 15. gaudiũ est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7. quæ enim secundũ Deum tristitia est salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiā egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia. Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati &c: rursus renouari ad poenitentiam Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10. ad. 1. & cũ Chrisosto. & omnibus san ctis doctoribus, ꝙ ibi negat Paulus, nō poenitentiā , sed renouationẽ per baptismũ secundo acceptũ . Quia baptismus nō est iterabilis. Peccatũ verò in spiritũ sanctũ si sit finalis im poenitentię . i. peccatum cũ quo homo moritur sine hoc ꝙ egerit poenitentiā de eo, est irremissibile. Alia autem peccata in spiritũ sanctũ dicũtur irremissibilia quia difficilè remittũtur : & raro Deꝰ tales cōuertet : & sũt in magno periculo. Sed tñ si poenitentiam egerint, re missionem sine dubio consequentur. Pœnitẽ tia est necessaria ad salutem peccatorum. ¶ QVÆritur, an poenitentia sit remediũ necessariũ ad salutem post lapsum in peccatũ ? Respōdeo ꝙ sic, nā in sacris literis vbicun dñs hortatur ad veniam petendam, non dat aliud remedium nisi poenitentiam, ergo. Et hoc adeo verum est, quòd etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim qui baptizantur necesse est ꝙ doleāt de peccatis: iuxta illud actorũ . 2. poenitentiā agite, & baptizetur vnusquisq; vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suæ voluntatis arbitrer constitutus est cũ ad sacramentum fidelium accedit: nisi eũ veteris vitæ poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de cō secra . d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitẽ tia , quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si verò peccator præueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius, poenitentia eius erit quòd faciat tunc quicquid possit. Dicat miserere mei Deus, vel aliquid simile: quicquid em̃ possit etiā in vltimo statu facere hoc animo vt concilietur Deus & placa tus reddatur, poenitẽta iest . Talis nāq; non est extra salutis statum. Pœnitẽ tia remittit pœnam pctōrũ . ¶ QVÆritur, vtrũ per poenitentiā remittatur poena debita peccatis? Respond. quòd per poenitẽtiam semper remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet ꝙ tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes fatẽtur quòd post poenituit aliquis, imponenda est ei aliqua poenitentia. Nec hoc infert pręiudicium aliquod diuinæ misericordiæ, quòd post dimissam culpam quærat poenam ab amico: qui enim peccat lędit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiæ teneor ego dum aduersarius petit væniā , & est paratus facere quicquid voluerim, recipere eum ad pristinam amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut nō erit amicus donec reddat domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete re domũ meā . Et rex potest amico suo remittere homicidium, tñ omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri ꝓ iniuria: sic Deus omnino post aliquis petit veniā reddit in amicitiā , & nihilominus exigit iustitiam. Nota vnũ locum ex quo expressè cōstat ꝙ Deus punit hominẽ post factus est ei amicus. 2. Reg. 12. postquā dimissit Deus peccatũ Dauid, dicitur verũ tamẽ filius qui natus est tibi moriet̃ . &c. Venialia peccata quomodo remittantur. ¶ QVÆritur quomodo remittantur peccata venialia? Respō . 1. quòd quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittẽdum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius ergo. Secundò dico ꝙ ad remissionẽ venialis sufficit dilectio Dei. Nam cũ Dei dilectio sit ei velle placere, & qui vult ei placere, vult virtualitèr nō displicere: iā ibi interuenit displicentia interpretatiua quę sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 87. a. 1. Nā apud homines sufficit ad remissionẽ leuis offensę dicere ei quẽ offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud Deũ qui pronior est ad miserendum. Itẽ probat hoc Scotus, plus placet deo dilectio ista  displiceat peccatũ veniale: sed homines etiam mali si offendātur leui offensa, & prestent̃ eis magna beneficia nō exigunt satisfactionẽ leuis iniuriæ, etiā si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionẽ peccatorũ venialium. Per dilectionẽ verò Dei, aut per displicẽtiam generalẽ dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quæ hō non est actualitèr affectus, vel virtualiter. Si verò quis ẽ affectus vni peccato veniali, & dolet de alio, remittit̃ peccatũ de quo dolet manẽte alio. Et qm̃ ĩ illa potesta ecclesiæ tradita in illis verbis quorũ remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per poenitentiam quæ est sacramentum: sed etiam multis alijs modis cùm ad remissionem venialium non sint necessaria sacramẽta : relicta est potestas ecclesiæ ad instituẽda media ad eorum remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tũsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quæ sine quocũq; alio motu bono sufficiũt remittere venialia per hoc quòd fiunt quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta Alexander quintus à Petro dicit, & habetur de cons. d. 3 ca. aquā . Aquam sale conspersam populis benedicimus vt ea cuncti aspersi sanctificentur, & purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulæ aspersus sanctificabat, multo magis aqua sale aspersa, & diuinis precibus cōsecrata populũ sanctificat. De oratione dnica habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisosto. dicentis, de quotidianis leuibus peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet pater noster. De benedictione ep̃ali , & abbatũ habet̃ . 1. q. 1. c. benedictio, ca. multi. De tunsione pectoris habet̃ de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones & d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cũ venissem. §. primo. Peccata per poenitẽtiā remissa an reddeāt per sequens peccatũ ¶ QVÆRItur, vtrũ peccata per poenitentiam remissa reddeāt per sequẽs peccatum? Sāct . Tho. 3. p. q. 88. arti. 1. dicit quòd in peccato duo possunt cō siderari , vnum est ipsa culpa, alterum reatus ad poenam, & tunc ponit tres conclusiones. Prima peccatum nō potest reddire quantum ad culpam. Patet nam si sortes occîdit hominem & egit de illo homicidio poenitentiam: & iterum post poenitentiam furatus est, hoc vltimum peccatum furti non habet maculam homicidij. Secunda cōclusio , peccatum non reddit quātũ ad reatum poenæ sensus. Quia noua poena sensus debet̃ peccato huic nouo, & non illa prior. Tertia conclusio peccata pręterita reddeunt persequẽs peccatũ quantum ad poenam dāni aliquo modo: quia eadẽ poena dāni erit pro quolibet peccato: & eodẽ modo priuatur visione diuina. Et hoc modo intelligit̃ illud Iacobi, qui in vno peccauerit factus est omnium reus. Verũ est ꝙ peccata præcedẽtia dicuntur aliquo modo reddire per quandā ingratitudinem, ad istũ sensum, ꝙ grauius ẽ peccatũ quod nunc post remissa peccata fit, quā si prius non essent remissa peccata. Post remissionẽ em̃ iterum Deũ offendere magna ingratitudo ẽ . Hæc aũt grauitas quæ ratione ingratitudinis consurgit, cũ nō mutet speciẽ peccati secundũ oẽs , nō est de necessitate cōfitenda . Non em̃ est opus, vt dicat post sum mihi dimissa peccata adulteratus sũ . Patet igitur ꝙ peccata semel remissa non reddeunt per peccatum sequens. Sine poenitentia em̃ sunt dona Dei, Roman. 11. Per pœ nitentiam restituitur gratia, & virtutes infussæ. ¶ QVÆritur, vtrũ per poenitẽtiā restituant̃ homini gr̃a , & virtutes infussę ? Respō. secndũ oẽs , ꝙ non est dubitandũ de hoc. Nā cùm in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quæ gratiā cōcōmittā tur : sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrũ resurgat poenitens ad tantā gratiā quātam habebat ante caderet, vel ad maiorẽ , aut minorẽ ? Ad quod oibus alijs opinionibꝰ demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quā illa à qua cecidit, nec ad ęqualem , sed secundùm proportionem contritionis quam habet. Hæc opinio fuit antiquorũ omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. mẽbro . 5. & Bonauenturæ. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauitèr, & modestè. Hoc probatur à posteriori, præter auctoritatem Hieronymi quam allegat sāct. Tho. quia experientia ostendit, quòd poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepidè, & non ita feruẽter sicut anteà operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorẽ Dei amor enim Dei nō est occiosus. Videmus verò magnum peccatorẽ aliquā dô seruentissimè poenitere, & exerce ri in bonis operibus, igitur nō omnes resurgũt semper ad maiorẽ , vel æqualem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solùm ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam pręteritam , ergo quanto maior fuerit contritio tāto maior erit gratia, etiā pręterita . Dico igitur primò quòd cuicunque resurgenti extra gratiam quæ datur ei secundùm mensuram contritionis quam habet, & quę daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione pręcedẽtium meritorũ . V. g. sit Petrus ꝗ habebat centum meritorum gradus, cōteritur nunc post peccatum cōtritione vt decem, dico quòd vltra gratiam vt decẽ quę datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione pręcedentiũ meritorum. Secundò dico quòd quan to prædicta cotritio maior fuerit, tāto maior gr̃a dabit̃ ei ratione præcedentiũ meritorũ . V. g. Petrus anteà habebat gratiā vt decẽ , & Plato vt decẽ , resurgunt ambo, Petrus contritione vt decẽ , Plato contritione vt. 20. dico ꝙ Platoni dabitur maior gratia ratione præcedentiũ meritorũ . Tertiò & vltimo dico, ꝙ perfecte poenitẽti . i. ex toto conatu semꝑ restituit̃ tota gr̃a præ cedẽs . Nā ꝑfectæ poenitẽtiæ correspō det perfecta restitutio, nō est aũt perfecta restitutio nisi restituatur totũ , ergo & consequentèr secundũ proportionẽ poenitẽtiæ restituitur præcedẽs gratia. Quia iustũ est ꝙ si toto conatui correspondet tota gr̃a , ꝙ medietati conatus respondeat medietas gr̃ æ , & tertiæ parti conatus. 3. pars gratiæ, & sic consequenter. Vnde optimũ est sę pe dolere de peccatis, vt restituat̃ tota gr̃a ratione præcedentiũ meritorum Per omnia bona opera restituitur aliquid de gratia perdita. ¶ VTRVM, autem ratione aliorũ bonorum operum restituatur aliquid de gratia præcedenti? Probabiliter dicimus, quòd sic. Videtur enim omnino ꝙ bonus princeps si ꝓpter delicta abstulerit ab aliquo bona, post modũ illo poenitente restituerit ei princeps aliquam bonorum partẽ , tot obsequia posset deindè regi exhibere, quòd reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in principe: ita prorsus videtur dignum sentire de Deo, & quòd diligẽti Deũ vel danti eleemosynam, vel alia bona opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deꝑdita . Certũ igitur est merita pręcedẽtia nō perdi omnino, sed recuperari á poenitẽte ¶ De contritione. Cōtritio quid si . ¶ DE partibus poenitẽtiæ tractatũ aggrediens. Quæritur in primis quod sit contritio? quoniā ea est poenitẽtiæ pars prima? Respondeo, quôd est perfectus actus poenitentiæ. Poenitentia enim virtus est per quā placamus nobis Deum iratum, & cōsequimur remissionem peccatorum. Ad hæc em̃ duo debet dirigi tota poenitentis intẽ tio . Est aũt iste actꝰ poenitẽtis dolor vndê poenitẽtiæ dolor est cōtritio , ꝗ maximè ꝓpiciat̃ Deũ . Hierony & habet̃ de poenitentia d. 1. ca. mẽsuram , apud Deum non tantum valet mensura tẽ poris quàm doloris. Et Chrisostomus homelia. 21. super Matthæum, non dolere quia peccaueris magis indignari facit Deum, quàm idipsum quod anteà peccaueras. Sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacræ scripturæ attestantia, ꝙ dolor de peccatis est pars poenitentiæ valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenæ, & fletu Petri post negationẽ &c. Habemus igitur quòd contritio est dolor. Sed notandũ duplicem esse dolorem, quia quidam est sensitiuus, alius est intellectiuus. Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct. Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores Quia cōtritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc ꝓpriè loquendo contritio non est ipse dolor, sed odium & displicentia peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum præteritorum. An sit necessariũ propositũ nō peccandi. ¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solũ de peccatis præteritis, vel an requiratur etiam propositum nō peccandi? Hæc est grauis quæstio & de qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis. 14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4. d. 14. in expositione textus dicunt, ꝙ si poenitẽs nihil cogitat de futuro, nō oportet quòd habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quòd actu alitèr nō habeat contrariũ actũ . Sāct . Tho. 1. 2. quæstione 113. arti. 5. & in. 4. d. 14. in expositione textus & d. 17. q. 2. ar. 2. quæstiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a. 3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca. 158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, ꝙ requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idẽ tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. mẽbro . 9. Quæ harũ opinionum sit verior ego nescio: sed probabilior est opinio sancti Tho. & & consequentèr securior, ac proindè tenẽda . Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij Florentini, quæ dicunt ad contritionẽ expectat dolere de peccatis commissis cum proposito non peccādi de inceps. Item Ioānis . 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dñs & adulterę , amplius noli peccare: non dixit nō pecces, sed noli. Item primũ quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi ꝓ positum , señor nunca mas. Item non habet veram poenitentiam qui non diligit Denm super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis hahet propositum cauendi futura. Contritio ẽ de peccatis actualibus sed nō oportet vt de quolibet pctō sit disticta cōtritio ¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quòd non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differẽtia , quia ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum autem debeat esse contritio distincta de omnibus peccatis in particulari, vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet. Quidam enim tenuerunt necessarias esse tot cōtritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quòd contritio debet esse distincta de singulis peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caieta. quòd hæc opinio sit falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, ꝙ ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requirit̃ dolor in particulari. Patet quia alias non posset homo cōsequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficientèr cōteri , iuxta illud Ezechielis. 33. in quacũ que die ingemuerit peccator &c. Et sumitur ibi dies pro momento. Sequę la autem probatur, quia ad cogitandũ peccata requiritur certum tempus, er go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certũ . Et hoc primũ conceditur, & necessario concedẽdũ est ab omnibus. Secundò dico ꝙ nec ante contritionem generalẽ , nec post requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorũ in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cùm enim confessio debeat esse distincta, tunc cùm ea cōfitetur detestatur illa: nā aliâs esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distinctè peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiæ à quo exterior ꝓficiscit̃ , singula mortalia quę sub cōfessione cadũt respicit An quilibet paruus dolor sufficiat ad remittẽ da pctā . ¶ QVÆRItur, vtrum quicũque dolor peccatorum quantumuis paruus sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit ꝙ licet quis habeat dolorem de peccatis propter Deum cum omnibus alijs bonis circũ stantijs : nisi talis dolor habuerit certā intensionem, & continuationem, nō sufficit Quanta autem debeat esse ista intensio doloris, dicit quód solus Deꝰ nouit. Sed hoc est mere voluntariè dictum. In re autem necessaria ad salutẽ non debemus loqui sine auctoritate sacræ scripturæ, aut sanctorum. Item arguitur contra hoc, Deus pronior est ad miserendum quàm ad puniẽdum , sed quæcun intensio voluntatis in peccatum etiam in vno instanti sufficit ad dānandũ hominẽ , ergo quęcũ  intensio cōtra peccatum in quocũ  instanti sufficiet ad consequendā misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quòd in cōtritione nō requiritur certa intensio, aut cōtinuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo modo intelligitur, quòd contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicẽ dũ , ꝙ sicut dilectio Dei debet esse maxima nō intẽsiuè , sed affectiuè & appretiatiue: ita requiritur ꝙ odio habeamus peccatum supra omne odibile: et reuera mallem esse mortuus incurrisse quæcum alia dāna quā peccatũ : licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen ꝙ poenitẽs faciat illam comparationẽ , mallẽ pati hanc mortem, vel illud malũ ,  incurrisse hoc peccatũ quāuis hic actꝰ esset valde perfectꝰ , & multum valeret ad poenę remissionẽ . Sed sicut satis est ad dilectionẽ Dei super omnia velle ei in omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere ego nullo modo vellẽ offendisse Deũ Et licet experiamur in morte charorũ nos plus dolere quā in peccatis, non turbemur: quia hoc prouenit ex eo ꝙ præsentia magis mouẽt quā absentia, & magis cōnaturalia sunt magis sensibilia: ideò appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt cō solentur poenitentem quendam, ne abundatiori tristitia absorueat̃ . Dolor aũt intellectiuus non pōt esse nimius. An de maiori peccato sit magis dolẽdum . ¶ VTRVM, de grauiori peccato si habenda maior cōtritio quā de minori? Respondeo primò ꝙ non est necessarium dolere amplius de vno peccato quā de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor in vniuersali de omnibus peccatis, & talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quā respectu alterius. Secundo dico ꝙ id esset cōueniẽ tissimum , vt scilicet maiorem dolorẽ habeat homo đ maiori peccato. Quod autem hoc non sit necessarium patet, quia aliâs teneretur poenitẽs scire grauitates peccatorũ , quod scilicet sit grauius peccatũ fornicatio, an detractio, quod nullo modo est dicendum. An contritio sit dolor propter Deum. ¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiā finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad hoc ꝙ contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Resp. ꝙ de hoc sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et 2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1. & Caieta. q. 1. de cōtritione , & Capre. 2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent ꝙ requiritur dilectio Dei super omnia. Et idẽ videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5. vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit ꝙ ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85. art. 6. dicit quòd actus poenitentię nascitur ex actu charitatis. Et probatur quia in poenitentia fit integratio amicitiæ (fit enim ex inimico amicus) sed hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est, quia dilectionis actus est perfectior, quā actus poenitentiæ, ergo remissio peccatorum non deberet tribui actui poenitentiæ sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt oẽs . Pro solutione huius dubij notādum , ꝙ actus poenitentiæ est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód nō possit esse poenitentia sine dilectione Dei, quia odiũ nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem Deũ quare odio haberẽ peccata? nun quid propter amorẽ creaturæ? nō certe sed propter Dei amorẽ : cũ igitur odium peccatorũ sit super omne odibile in verè poenitente, ergo procedit ex amore Dei super omnia. Et ita est regularitèr ꝙ peccator ex amore mouet̃ ad poenitendũ Potest tñ esse ꝙ in voluntate nō sit alius actus  iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus à charitate & iste talis actus sine alia dilectione sufficit ad remissionem peccatorũ , qui licet regularitèr procedat à charitate, tamen remissio peccatorum magis tribuitur poenitẽtię quā charitati, quia in sacra scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens ꝙ poenitẽtia procedit ex amore, intelligẽdus est cōmuniter & regularitèr: vt patet apđ ipsũ 4. d. 14. q. 1. a. 2. quęstiũ . 1. Verũ ẽ ꝙ ipse actꝰ poenitẽtię , nolle deo displicere, ẽ vera dilectio. Dolor igit̃ pctōrũ debet propter Deũ nō ꝓpter timorẽ poenarũ , aut propter quoduis aliud: sed quia sunt offensæ Dei patris pijssimi. An qui dolet propter Deũ sẽ per recipiat gratiam. ¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut nunc diximus semper recipiat gratiā ? Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionẽ , scilicet ꝙ stat quẽpiā dolere de peccatis perfectè, & perfectè proponere cauere ab illis in futurum, & perfectè diligere Deum suꝑ omnia, & non habere gratiam. Ratio eius est quia aliás sequæretur ꝙ posset quis habere euidẽtiam quòd sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicũt ꝙ quāprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar. 2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a. 5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacrā dicẽtẽ . Conuertimini ad me & ego cō uertar ad vos: iam hic poenitens con uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur à patre meo. Et psal. 50. Cor contritũ & humiliatum Deus nō despicies. Falsissimum ergo est quod Caieta. dicit. Et dico ꝙ non stat de lege ꝙ talitèr poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidẽtèr ꝙ habeat gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, ꝙ doleo de peccato super oĩa , vel ꝙ proponā perfectè cauere in futurũ . Habemus igitur pro certo, quòd qui sic dolet habebit gratiam An attritio possi fieri cōrririo . ¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri cōtritio ? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sācto. Tho. ꝙ nihil aliud est cōtritio quā dolor perfectus: attritio verò dolor imperfectus. Tunc dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quæ stiuncula. 3. quod attritio nō potest fieri contritio. Probatur, quia principiũ contritionis est gratia, virtus infussa: attritionis verò principium est habitꝰ acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici à virtute infussa, & acquisita vel à potentia, ergo. Sciendum est tñ , ꝙ duplex est contritio, quædam intrinsice, quę habet hoc pro obiecto: doleo de peccatis super omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstā tia , & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur cōtritio . Eodem modo duplex est attritio. Quædam intrinsice ex obiecto, vt putâ, doleo de peccatis quia turpia sunt & infamia, vel propter infernũ . Alia extrinsice, putâ do leo de peccatis propter Deũ : & cũ omnibus circunstantijs, sed omitto præ ceptũ aliquod necessariũ . Tunc sit cō clusio , nunquā ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie cto: vna em̃ dolet propter Deum, alia propter poenas. Vnde conclusio. S. Tho. intelligitur de attritione ꝓpriè dicta, & de contritione propriè dicta. An tota vita sit tẽpus cōtritionis . ¶ QVÆRItur, vtrũ tota ista vita sit tempus contritionis? Respondeo primò quòd est expediens & conueniẽs sæpè dolere de peccatis. Et sancti ita cōsulunt . Ad amicitiā enim pertinet sępè dolere de offensa facta amico: maximè quia dolere debemus quousque reparemus detrimentum factum per peccatum, sed multa sunt quæ nullo modo possunt reparari, putâ tempus quod perdidimus peccando, ergo per totam vitam dolere debemus de illo. Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicũ semper esse tristem. Loquẽdo autem de doloris tẽpore qui est sub pręcepto dico ꝙ de peccato semel dimisso non tenemus amplius dolere, quia Deus non iudicat bis in idipsum, vt dicitur Nahum. 1. Sed de peccato nō dimisso est dubium quādo teneatur homo cō teri ? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2. q. 3. dicit ꝙ præceptũ contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manẽ dũ , in peccato. Loquendo de hoc præ cepto in quantum est affirmatiuũ obligat semper, sed non ad semper: sicut & reliqua præcepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, putâ cúm quis administrat, vel recipit sacramẽtum , vel in articulo mortis. Loquendo verô de prædicto præcepto in quantum est negatiuum obligans ad non manẽ dum in inimicitia Dei, obligat sicut & cętera præcepta negatiua, semper & ad semꝑ , & ad statim. Et sicut qui tenet alienum tenetur statim reddere sic qui est in statu inimicitiæ Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autẽ contra hoc pręceptum qui habet actũ cōmissionis contrarium, putâ si dicat volo manere in hoc statu per diẽ aut per horam. Sicut qui retinet alienum non semper peccat de nouo, sed cùm habet hunc actum positiuũ , nolo reddere alienum, est tamẽ semper in malo statu. Magister meꝰ Victoria tenet quòd nullũ est præceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget sub nouo peccato. Quanuis peccatum mortale sine poenitentia non possit deleri, ac proindè sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui nō penituerit, dānabitur quidem propter peccata quę cōmissit , sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideò hāc nō prosequor. An post vitam sit loc:ꝰ pœnitẽ tiæ . ¶ QVÆritur, vtrũ post hāc vitam sit locus poenitentiæ? Respō , ꝙ non, sed prout in corpore gessit siue bonum, siue malum recipiet. 2. Chorinthi. 5. Et vbi cecidreit lignũ ibi manebit, eccle siast. 11. veniet nox quando nemo poterit operari, Ioann. 9. Sed contra de Trajano, & alijs quos apostoli suscitauerunt, quorum aliqui forsan erāt in infernum detrusi. Respond. non dubito quin Deus possit homines dānatos liberare ab inferno, sed hoc est prę ter legem. Id aũt quod dicitur de Trajano, timeo ꝙ sit fabula, tñ quicquid sit Deus potest oẽs dānatos eripere ab inferno: etiā si non poeniteāt . E sic nō opus est dicere ꝙ suscitauit illum ad poenitendum: non enim erat opus. An venialia remittā tur post hāc vitā ¶ QVÆritur, vtrũ saltim peccata venialia post hanc vitā remittantur? Respondeo, ꝙ cũ multi moriātur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessariũ est dicere ꝙ in alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4 d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4. ar. 3. dicit, ꝙ peccata venialia remittũ tur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideò non remittũtur , quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existẽtes in purgatorio sunt amici Dei, & ideò acceptantur eorũ opera: & etiā per displicentiā peccatorũ remittuntur eis peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo. ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualitèr, et August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth. 12. non remittetur ei ne in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorũ . 12. sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriæ. An cō tritio remittat totā pœ nam? ¶ QVærit̃ , vtrũ remittat̃ per cōtritionẽ tota poena peccatis debita? Resp. ꝙ non, quia aliâs nō esset opus purgatorio. Quòd aũt post remissionem culpæ maneat reatꝰ poenę , probatur vnica auctoritate. 2. Regũ . 12. vbi postquā peccatũ Dauid remissum est, dicitur in poenā eius, vnicus filius qui natus est tibi morietur. Et alius locus Iosue, 22. an parum vobis est ꝙ peccastis in Beelphegor, & vs in pręsentem diẽ macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio ꝙ sufficiat ad remittẽdum totam poenam sicuti credimus de Magdalena. Et hęc de contritione sufficiant.