¶ SED vtrum, homo de iure diuino teneatur confiteri in articulo mortis? Respondeo quod sic. Nam peccator tenetur confiteri, & non potest post mortem , ergo qui est in illo articulo, si non vult confiteri exponit se periculo. Vnde in ca. cum infirmitas de poenitentijs & remissionibus, praecipitur medicis, vt admoneant & exponant infirmis pericula mortis: in quo errant communiter medici, ne contristent infirmum . Sed verum est, quod debent facere quanto melius potuerint: sed omnino sunt negligentes medici. Et potest contingere quod propter eorum negligentiam damnentur aliqui infirmi. Sed quid vocatur articulus mortis? Respondet Palude. 4. d. 17. q. 2. quod non dicitur articulus mortis, vnde quis potest mori: sicut non est articulus mortis justar, jugar a las ca nas, correr toros, o cauallos tunc enim non tenetur homo confiteri ante ista exercitia: sed articulus mortis vocatur vnde communiter & frequenter solet sequi mors, sicut intrare bellum . De intrantibus autem mare est dubium , si enim esset paruum spacium & mare esset placidum , non tenetur confiteri . Breuiter arbitrio boni viri relinquatur iudicium de periculo mortis. ¶ QVÆRItur, vtrum ante eucharistiam teneatur homo de iure diuino confiteri? Communis opinio est, quod sic. Caieta. 3. p. & in summa tenet oppositum. De hoc iam disputauimus supra. Ex dictis sanctorum non est dubium quin teneatur confiteri, si habeat copiam confessoris. Si autem non habeat & debeat celebrare diebus festiuis, bene poterit sine praeuia confessione : maxime si non celebrando incurrat aliquam notam infamiae.