¶ SED vtrum, homo de iure diuino teneatur confiteri in articulo mortis? Respond. ꝙ sic. Nā peccator tenetur confiteri, & non potest post mortẽ , ergo qui est in illo articulo, si non vult confiteri exponit se periculo. Vndè in ca. cũ infirmitas de poenitentijs & remissionibus, præcipitur medicis, vt admoneant & exponant infirmis pericula mortis: in quo errant cōmunitèr medici, ne contristent infirmũ . Sed verũ est, ꝙ debent facere quanto melius potuerint: sed omnino sunt negligentes medici. Et potest contingere quòd propter eorum negligentiam dānentur aliqui infirmi. Sed quid vocatur articulus mortis? Respondet Palude. 4. d. 17. q. 2. ꝙ non dicitur articulus mortis, vnde quis potest mori: sicut nō est articulus mortis justar, jugar a las ca ñas, correr toros, ô cauallos tunc enim non tenetur homo confiteri ante ista exercitia: sed articulus mortis vocatur vnde cōmunitèr & frequentèr solet sequi mors, sicut intrare bellũ . De intrātibus aũt mare est dubiũ , si em̃ esset paruũ spaciũ & mare esset placidũ , nō tenet̃ cōfiteri . Breuitèr arbitrio bōi viri relinquat̃ iudiciũ de ꝑiculo mortis. ¶ QVÆRItur, vtrũ ante eucharistiā teneatur homo de iure diuino confiteri? Cōmunis opinio est, ꝙ sic. Caieta. 3. p. & in summa tenet oppositum. De hoc iā disputauimus supra. Ex dictis sanctorum nō est dubium quin teneatur confiteri, si habeat copiā confessoris. Si autẽ non habeat & debeat celebrare diebus festiuis, bene poterit sine præuia cōfessione : maximè si nō celebrādo incurrat aliquā notā infamiæ.