# 124 An ad recipiendum alia sacrame ta teneamur confiteri . ΒΆ SED vtrum ad recipienda alia sacramenta teneatur homo confiteri? De hoc Marsilius. 4. q. 12. ar. 1. facit magnam difficultatem, & dicit particulariter de recipiente sacramentum ordinis, quod ordinandus tenetur confiteri prius, quia sacramentum ordinis directe ordinatur ad copiam gratiae, & esset magna irreuerentia non disponere se ad receptionem illius. Sed respondeo absolute (omissis opinionibus) quod ad receptionem aliorum sacramentorum nemo tenetur confiteri. Vnde de consecra. d. 14. ca. vt ieiunij dicitur, quod qui confirmandi sunt si sunt perfectae aetatis admoneantur vt prius confiteantur: vbi admonitio potius videtur consilium quam praeceptum . Et si non est necessarium ante hoc sacramentum confiteri in quo recipitur copia gratiae : multo minus erit in alijs. Verum est, quod quia omnia sacramenta conferunt gratiam videtur aliqua negligentia accedere ad illa sine confessione . Sed quod non requiratur confessio, patet etiam quia ecclesia hoc non determinauit, nec in iure diuino habetur , ergo non est necessaria. Sed vnde magis habemus quod requiratur cofessio ante eucharistiam quam ante alia sacramenta? Respondeo , quod hoc habemus ex Paulo dicente probet autem se ipsum homo &c. Et ex vsu ecclesiae: vbi qui non confitetur haberet conscientiam peccati mortalis. Item ex dictis sanctorum , & ex cap. omnis vtriusque sexus , vbi praecipitur confessio ante pascha propter eucharistiam in eo sumendam.