An ad recipiẽ dũ alia sacrame ta teneamur cō fiteri . ¶ SED vtrum ad recipiẽda alia sacramenta teneatur homo confiteri? De hoc Marsilius. 4. q. 12. ar. 1. facit magnā difficultatem, & dicit particularitèr de recipiente sacramẽtũ ordinis, quòd ordinandus tenetur confiteri prius, quia sacramentum ordinis directe ordinatur ad copiam gratiæ, & esset magna irreuerentia non disponere se ad receptionem illius. Sed respōdeo absolutè (omissis opinionibus) ꝙ ad receptionẽ aliorum sacramentorum nemo tenetur confiteri. Vnde de consecra. d. 14. ca. vt ieiunij dicitur, ꝙ qui cō firmandi sunt si sunt perfectæ ætatis admoneantur vt prius confiteantur: vbi admonitio potius videtur cōsiliũ quàm præceptũ . Et si non est necessarium ante hoc sacramentum confiteri in quo recipitur copia gratię : multo minꝰ erit in alijs. Verũ est, ꝙ quia omnia sacramenta conferunt gratiam videtur aliqua negligentia accedere ad illa sine cōfessione . Sed ꝙ non requiratur confessio, patet etiam quia ecclesia hoc non determinauit, nec in iure diuino habet̃ , ergo nō est necessaria. Sed vnde magis habemus ꝙ requirat̃ cofessio ante eucharistiam quàm ante alia sacramenta? Respōdeo , ꝙ hoc habemus ex Paulo dicente probet autẽ se ipsum homo &c. Et ex vsu ecclesiæ: vbi qui non confitetur haberet cō sciẽtiam peccati mortalis. Itẽ ex dictis sanctorũ , & ex cap. oĩs vtrius sęxus , vbi pręcipit̃ confessio ante pascha ꝓ pter eucharistiam in eo sumendam.