¶ SED vtrum ad administrandũ sacramenta, teneatur sacerdos cōfiteri ? Respō. ꝙ nō , quia aliâs sequęretur perplexitas. Nam si essẽt decẽ sacerdotes oẽs in peccato mortali, quis audiret prius alterius cōfessionẽ ? Sed ex reueretia quam debemꝰ sacramẽtis , cōmodũ est, ꝙ ante illa ministremus, vel euangeliũ legamus, cōfiteamur : si potest cōmodè fieri. Et aliquandó negligentia cōfessionis posset esse venialis, nunquā tamen mortalis: & hoc teneatur sine quocũ  scrupulo. Adrianus, Palude, & Bonauentura, ponunt aliquos casus in quibꝰ tenetur homo statim confiteri, sed ego non credo eis.