# 125 Ad ministrandum sacramenta an sacerdos teneatur confiteri . ¶ SED vtrum ad administrandum sacramenta, teneatur sacerdos confiteri ? Respondeo quod non , quia alias sequaeretur perplexitas. Nam si essent decem sacerdotes omnes in peccato mortali, quis audiret prius alterius confessionem ? Sed ex reverentia quam debemus sacramentis , commodum est, quod antequam illa ministremus, vel euangelium legamus, confiteamur : si potest commode fieri. Et aliquandó negligentia confessionis posset esse venialis, nunquam tamen mortalis: & hoc teneatur sine quocumque scrupulo. Adrianus, Palude, & Bonauentura, ponunt aliquos casus in quibus tenetur homo statim confiteri, sed ego non credo eis.