¶ SED quid faciet obliuiosus? an teneatur scribere peccata, vel aliter mandare memoriae peccata? Maio. 4. d. 17. q. 2. dicit quod sic. Ego non credo quod teneatur, imo nec laudo, quod peccata scribantur. Probo, quia non tenetur aliquis magis ad confessionem, quam ad contritionem : sed ad contritionem habendam non oportet peccata scribere (sufficit in generali conteri de oblitis) ergo nec ad confessionem requiritur id. Nec enim oportet iugum domini reddere grauius satis est quod quando confitetur debet dare operam , vt recordetur peccatorum , et aliae sunt fabulae . Ita dicit Siluester (doctor non spernendus) verbo confessio . 1. §. 1. fine. Et propterea difficile est profecto , quod aliquis habens curam animae suae obliuiscatur alicuius peccati mortalis. Certe est difficile