# 128 Qua ae tate con fiteri teneamur ¶ QVaeritur, in qua aetate incipit obligare hoc praeceptum de confessione? Videtur, quod non statim post vsum rationis. Quoniam nec statim tenetur sumere eucharistiam: cum tamen etiam sit in praecepto. Respondeo secundum omnes, quod statim post vsum rationis tenetur confiteri peccatum mortale, sed cúm confessio sit sacramentum, non debet ludicre fieri. Et si non sunt coniecturae de vsu rationis, non sunt pueri audiendi ea intentione, quasi sit ibi aliquod sacramentum : sed instruendi sunt, & docendi. Ad argumentum de eucharistia, respondeo primo, quod aliquem habere, vel non habere vsum rationis non potest certo sciri, nisi quibusdam coniecturis: ideo quando non est certum, sed habemus coniecturas, quod habeat vsum rationis, tenetur confiteri: quia nullum est periculum, quod confiteantur peccata etiam ante vsum rationis. Ad eucharistiam autem non dimittuntur accedere quousque certo sciamus, quod habeant vsum rationis, propter irreuerentiam . Secundo dico quod vsus rationis non simul venit de omnibus rebus : potest enim quis cognoscere vnum , & non aliud. Nam prius peruenit puer ad tempus , quo possit iudicare de peccatis mortalibus: quam ad intelligendum tantum sacramentum , & quod ibi sit corpus Christi: quod tamen debet discernere qui sumit eucharistiam.