Qua æ tate cō fiteri teneamur ¶ QVæritur, in qua ætate incipit obligare hoc præceptũ de confessione? Videtur, ꝙ nō statim post vsum rationis. Quoniam nec statim tenetur sumere eucharistiam: cùm tamen etiam sit in præcepto. Respōdeo secundũ omnes, quòd statim post vsum rationis tenet̃ confiteri peccatum mortale, sed cúm confessio sit sacramentum, non debet ludicrè fieri. Et si nō sũt cōiecturæ de vsu rationis, non sunt pueri audiendi ea intentione, quasi sit ibi aliquod sacramentũ : sed instruendi sunt, & docendi. Ad argumentũ de eucharistia, respondeo primò, ꝙ aliquem habere, vel non habere vsum rationis nō potest certo sciri, nisi quibusdā coniecturis: ideò quando non est certum, sed habemus coniecturas, ꝙ habeat vsum rationis, tenetur confiteri: quia nullũ est periculum, ꝙ confiteantur peccata etiā ante vsum rationis. Ad eucharistiam autem non dimittuntur accedere quous certo sciamus, ꝙ habeant vsum rationis, propter irreuerentiam Secũdò dico ꝙ vsus rationis nō simul venit de oĩbus rebꝰ : pōt em̃ quis cognoscere vnũ , & nō aliud. Nā prius peruenit puer ad tẽpus , quo possit iudicare de peccatis mortalibus:  ad intelligẽ dum tantũ sacramentũ , & ꝙ ibi sit corpus Christi: quod tamen debet discernere qui sumit eucharistiam.