# 129 An papa possit dispensare in praecepto confessionis . ¶ QVÆritur, vtrum papa possit dispensare in praecepto confessionis ? Respondeo quod non. Quia inferior non potest reuocare, nec relaxare praeceptum superioris: cum nec par in parem habeat potestatem. Cum ergo praeceptum con fe sionis sit de iure diuino, nemo pote rit dispensare nisi solus Deus. Sed co ntra papa potest dispensare in voto sim pli ci, vt est communis opinio: & tamen obligatio voti simplicis est de iure diuino ergo. Item secundum opinionem communem canonistarum, papa potest di ri mere matrimonium ratum per ver ba de praesenti (in quo etiam consentit Caietanus) ergo papa potest dispensare in iure diuino positiuo, quod & concedunt canonistae: sed pessime profecto, & mittentes falcem in messem alienam. Ad argumentum igitur, potest dispensare in voto, concedo, & in matrimonio rato transeat, ergo in iure diuino, distingo consequens . Duplex est ius diuinum, vnum quod non dependet ab actibus nostris, & in hoc non potest papa dispensare . Alterum quod dependet ab actibus nostris, ita quod per se non est sufficiens ad obligandum sine noua nostra obligatione: sicut est votum, & in hoc ratione illius propriae obligationis quam ego superinduxi, papa potest dispensare: imo & parentes dispensant in votis filiorum ante. 14. annum. De matrimonio autem rato dico quod est contractus quidam: vnde si ius diuinum obligaret Petrum ad accipiendam Mariam in coniugem papa nihil posset, sed quia exactu istius pendet haec obligatio, & ex contractu humano particulari, si papa in hoc potest dispensare (de quo tamen nihil dico) est ex ea parte qua est ibi aliquid humanum , & quia praeceptum confessionis est per se sufficiens ad obligandum nos, est proprie ius diuinum, ac proinde non potest papa in eo dispensare.