An papa possit dispẽsare in praecepto cō fessionis . ¶ QVÆritur, vtrũ papa possit dispensare in pręcepto cōfessionis ? Respōd. quòd non. Quia inferior non potest reuocare, nec relaxare pręceptum superioris: cũ nec par in parem habeat potestatem. Cũ ergo pręceptum con fe sionis sit de iure diuino, nemo pote rit dispensare nisi solus Deus. Sed co ntra papa potest dispensare in voto sim pli ci, vt est cōmunis opinio: & tamẽ obligatio voti simplicis est de iure diuino ergo. Itẽ secundũ opinionem communem canonistarum, papa potest di ri mere matrimonium ratum per ver ba de præsenti (in quo etiā consentit Caietanus) ergo papa potest dispensare in iure diuino positiuo, quod & concedunt canonistæ: sed pessimè profecto, & mittentes falcem in messem alienam. Ad argumentum igitur, potest dispensare in voto, concedo, & in matrimonio rato transeat, ergo in iure diuino, distingo cōsequẽs . Duplex est ius diuinum, vnum quod nō depẽ det ab actibus nostris, & in hoc nō potest papa dispẽsare . Alterum quod dependet ab actibus nostris, ita quòd per se non est sufficiens ad obligandum sine noua nostra obligatione: sicut est votum, & in hoc ratione illius ꝓpriæ obligationis quā ego superinduxi, papa potest dispensare: imo & parentes dispensant in votis filiorum ante. 14. annum. De matrimonio autem rato dico quòd est contractus quidam: vnde si ius diuinum obligaret Petrũ ad accipiendam Mariam in coniugẽ papa nihil posset, sed quia exactu istius pendet hęc obligatio, & ex contractu humano particulari, si papa in hoc potest dispensare (de quo tñ nihil dico) est ex ea parte qua est ibi aliquid humanũ , & quia pręceptum cōfessionis est per se sufficiens ad obligandũ nos, est propriè ius diuinum, ac proindè non potest papa in eo dispensare.