¶ QVÆRItur, an sit necessariũ confiteri sacerdoti? Respondeo, ꝙ sic. Probo, quia solis apostolis dictum est, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quodcun solueris super terrā & soli Petro, pasce oues meas. Confirmatur ex vsu ecclesię , nam solis sacerdotibus quando ordinantur dicuntur illa eadem verba quę Christus apostolis dixit, scilicet accipite potestatem ligandi & absoluẽdi . Hęresis fuit Vualdensium vt refert Marsilius. 4. q. 12. di centiũ quòd indifferẽtèr poterat quilibet confiteri cui vellet. Dicit etiam, ꝙ in aliquibus locis illi qui damnabant̃ ad mortem non permittebantur confiteri sacerdotibus, sed laicis: quod quidem est error intolerabilis. Sed de his in materia de clauibus dicemus.