¶ QVÆritur, vtrum venialia possint laicis confiteri? Respondeo, quod talis confessio non erit sacramentalis, sed proficiet sicut cum vnus laicus recitans cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos cum celebrat absoluitur de venialibus a laico in confessione generali auctoritate ecclesiae, quae habet potestatem supra venialia: sicut per tunsionem pectoris, vel aquam benedictam . Quia licet talis confessio non sit sacramentum , est tamen quoddam sacramentale.