¶ QVÆritur, vtrum venialia possint laicis confiteri? Respondeo, quòd talis confessio non erit sacramentalis, sed proficiet sicut cùm vnus laicus recitās cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos cũ celebrat absoluitur de venialibus â laico in confessione generali auctoritate ecclesiæ, quæ habet potestatem supra venialia: sicut per tũsionem pectoris, vel aquam benedictā . Quia licet talis confessio non sit sacramentũ , est tamen quoddam sacramentale.