# 130 Confessio sacerdoti facienda . ¶ QVÆRItur, an sit necessarium confiteri sacerdoti? Respondeo, quod sic. Probo, quia solis apostolis dictum est, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quodcunque solueris super terram & soli Petro, pasce oues meas. Confirmatur ex vsu ecclesiae , nam solis sacerdotibus quando ordinantur dicuntur illa eadem verba quae Christus apostolis dixit, scilicet accipite potestatem ligandi & absoluendi . Haeresis fuit Vualdensium vt refert Marsilius. 4. q. 12. dice ntium quod indifferenter poterat quilibet confiteri cui vellet. Dicit etiam, quod in aliquibus locis illi qui damnabantur ad mortem non permittebantur confiteri sacerdotibus, sed laicis: quod quidem est error intolerabilis. Sed de his in materia de clauibus dicemus. ¶ QVÆritur, vtrum venialia possint laicis confiteri? Respondeo, quod talis confessio non erit sacramentalis, sed proficiet sicut cum vnus laicus recitans cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos cum celebrat absoluitur de venialibus a laico in confessione generali auctoritate ecclesiae, quae habet potestatem supra venialia: sicut per tunsionem pectoris, vel aquam benedictam . Quia licet talis confessio non sit sacramentum , est tamen quoddam sacramentale.