Confessio sacerdoti facinda . ¶ QVÆRItur, an sit necessariũ confiteri sacerdoti? Respondeo, ꝙ sic. Probo, quia solis apostolis dictum est, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quodcun solueris super terrā & soli Petro, pasce oues meas. Confirmatur ex vsu ecclesię , nam solis sacerdotibus quando ordinantur dicuntur illa eadem verba quę Christus apostolis dixit, scilicet accipite potestatem ligandi & absoluẽdi . Hęresis fuit Vualdensium vt refert Marsilius. 4. q. 12. di centiũ quòd indifferẽtèr poterat quilibet confiteri cui vellet. Dicit etiam, ꝙ in aliquibus locis illi qui damnabant̃ ad mortem non permittebantur confiteri sacerdotibus, sed laicis: quod quidem est error intolerabilis. Sed de his in materia de clauibus dicemus. ¶ QVÆritur, vtrum venialia possint laicis confiteri? Respondeo, quòd talis confessio non erit sacramentalis, sed proficiet sicut cùm vnus laicus recitās cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos cũ celebrat absoluitur de venialibus â laico in confessione generali auctoritate ecclesiæ, quæ habet potestatem supra venialia: sicut per tũsionem pectoris, vel aquam benedictā . Quia licet talis confessio non sit sacramentũ , est tamen quoddam sacramentale.