¶ QVÆritur, vtrũ confessio mortaliũ possit fieri laico? Respōdet Magi ster sententiarũ . 4. d. 17 & sanct. Tho. ibidem. q. 3. & in additionibus. q. 8. articu. 2. quôd in necessitate, vrgente periculo mortis, confessio etiam mortalium est facienda laico. Magister in litera allegat Augustinũ dicentem, tanta vis confessionis est, vt si deest sacerdos confiteatur proximo. Et Beda, sed & grauiora coæqualibus pandenda sunt, cũ deest sacerdos & vrget periculũ . Hāc opinionẽ tenẽt cōmunitèr oẽs doctores, Durandus, Palude, Ricard. Gabriel, Maio. Marsili. Sed Scotꝰ ibi dicit, ꝙ in casu licitè fit laico, scilicet qñ ab eo spero consiliũ , vel maiorem peccatorum dolorẽ : sed cęteris paribꝰ melius est nō facere. Et in. 4. d. 14. ar. 2. in fine dicit etiā Scotus. Dubium est an talis confessio sit detrimentũ salutis, quia talis diffamat se sine vtilitate, ergo nō est opꝰ sic cōfiteri . Ip̃e libẽtèr negaret nisi moueret̃ dictis sanctorũ sed plus sanctis credendum est,  vni rationi leui. Et tenendum est omnino ꝙ liceat confiteri laico in tali necessitate, licet hoc multum abierit à cōsuetudine : quam credo antiquis temporibus magis in vsu fuisse. Nũc etiam fit aliquando, vt in naufragio. Ad argumentum verô Scoti, nego, ꝙ talis diffamat se, nam etiam extra cōfessionẽ possum dicere peccatũ meũ : vt detur auxilium, vel consilium. O dices hoc esse verum quia sequitur inde aliqua vtilitas. Dico ꝙ etiam in confessione facta seculari est aliqua vtilitas, scilicet subiectio ipsa, qua se subijcit homini laico propter Deum, est pars satisfactionis. Et etiam propter verecũdiā Si autem timeretur infamia, aut reuelatio confessionis, tunc nec sacerdoti esset facienda. Sic veró hoc dicimus licitum, vt nullo modo dicamus præceptum. Vnde malè summa angelica, et alij summistæ imponunt magistro, et sancto Tho. ꝙ dixerũt esse præceptũ . Nam sanct. Tho. dicit, ꝙ potest fieri, & in solutione ad primum dicit ꝙ debet fieri: sed tamen hoc verbum nō dicit præceptum. Laicus autem qui sic cōfessionem audierit, nullo modo debet absoluere, quia non habet potestatem, nec possunt ei cōmitti claues: ecclesia enim non habet potestatem supra peccata mortalia nisi per sacramẽ ta : ideò talis non debet absoluere sed deprecari. Si autẽ de facto absolueret, nihil faceret: sed nō manet irregularis ꝗa cũ irregularitas sit poena iuris positiui, & in iure nō sit expressum, ꝙ talis incurrat irregularitatẽ , non incurrit. Quia in ca. is qui, de sentẽtia excōmunicationis lib. 6. ponitur regula generalis, quòd nullus incurrit irregularitatem propter quodcũque delictum, nisi sit in iure expressum. Et ita tenet ster verbo confessor. 1. & Palude. 4. distinctio. 17. quæstio. 3.