QVÆRItur, vtrũ confessio possit fieri cuilibet sacerdoti, vel soli proprio? Respondeo, ꝙ solùm proprio. Patet ex capi. omnis vtrius sexus, vbi hoc pręcipitur . Item quia cũ sacerdos sit iudex, oportet quod habeat iurisdictionẽ . Si enim iudex superior diceret alicui, yo te hago alcalde, nihil esset nisi ei daret subditos, ergo etiā in cōfessione . Potestas em̃ iurisdictionis non pōt esse sine subditis. Ideó oportet confiteri proprio sacerdoti. Sed quis est iste proprius sacerdos? Respō. ꝙ papa . episcopus curatus, & quicun ex officio suo habet curam animarũ : siue hoc sit ex electione, vt priores, & abbates in religione. Superior nō est ordinarius nisi mortuo priore, vel amoto. Aliqui doctores vocant proprium sacerdotẽ omnem eum qui potest cōfessionem audire, siue hoc faciat ex officio, siue ex sola cōmissione . Sed vtrũ in absentia sacerdotis proprij, vel quando poenitens ex rationabili causa nō vult cō fiteri proprio sacerdoti (excludimus omnia præuilegia, & loquimur stādo solum in iure cōmuni ) liceat alteri cō fiteri ? v. g. fugit proprius sacerdos tempore paschatis, vel in ipsa confessione solicitat foeminam ad stuprũ , petit illa licentiam, vt possit alteri confiteri, & ille non vult concedere, & vrget necessitas sumendi eucharistiā : quia ẽ pascha & si nō sumat excōmunicabit̃ est dubiũ quid faciet? Respondent ad hoc multi sũmistæ , quod in tali casu manet libera ad subijciẽdũ se cuicũ  voluerit sacerdoti, quia in dicto capi. oĩs vtrius dicitur, ꝙ petat licentiā à proprio sacerdote, & sic illa petendo facit quod in se est, ac proindè manet libera. Sed hæc opinio nō est secura, quia non habetur in iure, & ideò doctores qui saniùs sentiunt de hoc, dicunt quód mulier in tali casu debet recurrere ad superiorem: & dicere quòd non expedit sibi confiteri tali sacerdoti, & superior debet credere. Et quòd non possit alteri confiteri sine licentia superioris, patet, quia mortuo sacerdote proprio non posset talis mulier confiteri cuicun indifferenter, ergo nec poterit in casu prædicto. Item si proprius sacerdos excōmunicaretur non posset alteri confiteri, nisi de licẽtia superioris, ergo nec in isto casu. Sed quid si nō sit recursus ad superiorem, vel si ille neget licẽtiam ? an si licebit tunc confiteri cuicunque? Palu. in. 4. d. 17. q. 3. ar. 3. dicit, ꝙ in tali casu pōt liberè confiteri cui voluerit. Idẽ Siluester in summa. Ratio Palu. est, quia ipse tenet, quòd stādo in iure diuino quilibet sacerdos potest quẽli bet absoluere, & quòd modo nō possit est propter ius humanũ : & cũ ecclesia nō possit hoc ius statuere, vt scilicet cōfiteatur cũ scandalo, sequitur, quòd tunc cessat ius humanũ & standũ est iuri diuino. Sed vere hęc sentẽ tia est mihi multũ dubia, & primò puto ꝙ sit cōtra . S. Tho. 4. d. 17. q. 3. ar. 2. quæstiuncula. 4. ad. 5. vbi ad literam proponit casum: & dicit, quòd si superior nolit cōmittere facultatẽ , idẽ est iudicium ac si non habeat copiā confessoris. Quod etiā dicit in additionibus quæstio. 8. ar. 4. 5. Hoc etiā Caiet. in summa verbo absolutio. Vnde propter nullũ casum (excepto mortis articulo) poterit absoluere, qui ante illā necessitatem nō poterat absoluere: & merito quidẽ . Nā aliâs quilibet fingeret sibi causas alteri cōfitendi . Et consequentèr dico de casibus reseruatis, ꝙ si superior nō vult concedere (licet malè faciat) inferior nō poterit absoluere. Dicit tñ sanctus Tho. vbi supra ad sextũ (& est notandum) ꝙ malè faciunt pręlati qui in hoc reddunt se difficiles, & inijciunt laqueũ animabus nolentes dare licentiam absoluendi. De illo autẽ quod dicit Palude, quòd stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quemlibet absoluere, dicimus, quòd fortè hoc est falsum.