# 132 Confiteri debemus proprio sacerdoti. QVÆRItur, vtrum confessio possit fieri cuilibet sacerdoti, vel soli proprio? Respondeo, quod solum proprio. Patet ex capi. omnis vtriusque sexus, vbi hoc praecipitur . Item quia cum sacerdos sit iudex, oportet quod habeat iurisdictionem . Si enim iudex superior diceret alicui, yo te hago alcalde, nihil esset nisi ei daret subditos, ergo etiam in confessione . Potestas enim iurisdictionis non potest esse sine subditis. Ideó oportet confiteri proprio sacerdoti. Sed quis est iste proprius sacerdos? Respondeo quod papa , episcopus , curatus, & quicunque ex officio suo habet curam animarum : siue hoc sit ex electione, vt priores, & abbates in religione. Superior non est ordinarius nisi mortuo priore, vel amoto. Aliqui doctores vocant proprium sacerdotem omnem eum qui potest confessionem audire, siue hoc faciat ex officio, siue ex sola commissione . Sed vtrum in absentia sacerdotis proprij, vel quando poenitens ex rationabili causa non vult confiteri proprio sacerdoti (excludimus omnia praeuilegia, & loquimur stando solum in iure communi ) liceat alteri confiteri ? verbi gratia fugit proprius sacerdos tempore paschatis, vel in ipsa confessione solicitat foeminam ad stuprum , petit illa licentiam, vt possit alteri confiteri, & ille non vult concedere, & vrget necessitas sumendi eucharistiam : quia est pascha & si non sumat excommunicabitur est dubium quid faciet? Respondent ad hoc multi summistae , quod in tali casu manet libera ad subijciendum se cuicunque voluerit sacerdoti, quia in dicto capi. omnis vtriusque dicitur, quod petat licentiam a proprio sacerdote, & sic illa petendo facit quod in se est, ac proinde manet libera. Sed haec opinio non est secura, quia non habetur in iure, & ideo doctores qui sanius sentiunt de hoc, dicunt quód mulier in tali casu debet recurrere ad superiorem: & dicere quod non expedit sibi confiteri tali sacerdoti, & superior debet credere. Et quod non possit alteri confiteri sine licentia superioris, patet, quia mortuo sacerdote proprio non posset talis mulier confiteri cuicunque indifferenter, ergo nec poterit in casu praedicto. Item si proprius sacerdos excommunicaretur non posset alteri confiteri, nisi de licentia superioris, ergo nec in isto casu. Sed quid si non sit recursus ad superiorem, vel si ille neget licentiam ? an si licebit tunc confiteri cuicunque? Palu. in. 4. d. 17. q. 3. ar. 3. dicit, quod in tali casu potest libere confiteri cui voluerit. Idem Siluester in summa. Ratio Palu. est, quia ipse tenet, quod stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quem libet absoluere, & quod modo non possit est propter ius humanum : & cum ecclesia non possit hoc ius statuere, vt scilicet confiteatur cum scandalo, sequitur, quod tunc cessat ius humanum & standum est iuri diuino. Sed vere haec sententia est mihi multum dubia, & primo puto quod sit contra . S. Tho. 4. d. 17. q. 3. ar. 2. quaestiuncula. 4. ad. 5. vbi ad literam proponit casum: & dicit, quod si superior nolit committere facultatem , idem est iudicium ac si non habeat copiam confessoris. Quod etiam dicit in additionibus quaestio. 8. ar. 4. 5. Hoc etiam Caiet. in summa verbo absolutio. Vnde propter nullum casum (excepto mortis articulo) poterit absoluere, qui ante illam necessitatem non poterat absoluere: & merito quidem . Nam alias quilibet fingeret sibi causas alteri confitendi . Et consequenter dico de casibus reseruatis, quod si superior non vult concedere (licet male faciat) inferior non poterit absoluere. Dicit tamen sanctus Tho. vbi supra ad sextum (& est notandum) quod male faciunt praelati qui in hoc reddunt se difficiles, & inijciunt laqueum animabus nolentes dare licentiam absoluendi. De illo autem quod dicit Palude, quod stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quemlibet absoluere, dicimus, quod forte hoc est falsum.