¶ QVÆRItur, vtrũ confessio sit de necessitate salutis? Respō. ꝙ sic. Patet ex ca. omnis vtrius sexus de poenitẽ tijs & remissionibus, vbi hoc expressè dicitur. Vtrum autẽ sit iuris diuini vel non, inferius disputabitur. Sed dubiũ est, an si confessio non esset præcepta de iure diuino, posset ecclesia ad eam obligare? nam si possit parum refert scire an cōfessio sit de iure diuino, sufficit enim ꝙ iam ecclesia in concilio generali obligauit omnes ad cōfessionem . Et videtur ꝙ ecclesia non potuerit confessionem pręcipere . Nam secundũ cōmunẽ opinionẽ ecclesia nō habet iurisdictionem super actus interiores, ergo saltem nō posset nos obligare ad confitendum illos: quod quidam asserunt, sed tamẽ damnati sunt. Item ecclesia non posset me obligare etiam pro quocun crimine, vt religionẽ profiterer, quia esset nimis gra ue onus, vt est communis opinio: sed etiam est onus grauissimum & difficilimum peccata confiteri, ergo si non esset præceptum diuinũ ecclesia non posset ad hoc obligare. Hæc est res disputabilis & qua parum indigemus, quia habemus pro certo, ꝙ de confessione sit præceptum in iure diuino, vt primò probauimus. Notandũ tñ ꝙ duplicia sunt præcepta, quædā quæ licet sint absoluta non obligant hoĩem absolutè: sed in casu, vt đ eleemosyna est absolutè pręceptũ , & tamen non obligat nisi in casu necessitatis: & potest esse ꝙ nunquā cōcurrat talis casus in vita, & ideò nō vocatur eleemosyna necessaria ad salutem. Idem de sanctificatione sabbati, maximè si ecclesia non determinasset diem. Idem de honorandis parentibus. Alia sunt præcepta quę obligant absolutè, & non est satis in casu sed oportet vt vos quęra tis casum, & dispona mini ad implendum illa. Et huiusmodi est preceptũ baptismi, confessionis eucharistię , circa quæ teneor facere ad illa implẽda . Et hæc vocantur necessaria ad salutẽ .