¶ SED quid faciet poenitens cum non potest obtinere licentiam a superiori & instat communio ? Respondeo, quod communicet secure & tute. Idem enim est iudicium tunc de eo ac si careret confessore: y vaya sobre mi consciencia. Sed tamen aduertant tales, quod habeant rationabilem causam non confitendi proprio sacerdoti: verecundia enim, aut timor quód ille male de me sentiet posteá, non est causa sufficiens: quia alias nemini teneretur confiteri , quia sem per accidunt illa cuicunque confitearis. Si tamen nocuit iam mihi, vel indirecte me diffamauit, iam ista esset causa legitima non confitendi ei.