¶ SED dubitatur, an postquám talis cōmunicauit in paschate, absoluatur à præcepto confessionis? Videtur quidem quòd sic, quia non stetit per eũ quin confiteretur: cũ non peccauerit, non confitendo, ergo. Item quia confessio videtur instituta propter eucharistiam, cũ ergo iam cōmunicauerit , videtur quòd illo āno nō teneatur iterum confiteri. Sed dico, ꝙ adhuc tenetur cōfiteri habita oppurtunitate , quia adhuc potest implere præceptum de confessione semel in anno, ergo.