# 134 Qui communicauit in pascha sine prae uia confessione an teneatur illo anno confiteri . ¶ SED dubitatur, an postquám talis communicauit in paschate, absoluatur a praecepto confessionis? Videtur quidem quod sic, quia non stetit per eum quin confiteretur: cum non peccauerit, non confitendo, ergo. Item quia confessio videtur instituta propter eucharistiam, cum ergo iam communicauerit , videtur quod illo anno non teneatur iterum confiteri. Sed dico, quod adhuc tenetur confiteri habita opportunitate , quia adhuc potest implere praeceptum de confessione semel in anno, ergo.