ΒΆ MAIVS dubium est, an qui ex legitima causa non communicauit in paschate, quia fuit in mari, vel in via, postea teneatur ad confessionem ? Palu. videtur dicere, quod sic: sed certe nescio quare, cum sit determinatum certum tempus ad communionem & transierit iam. Item confirmatur , quia si ex malitia non communicauerit , postea non tenetur communicare , ergo multo minus si ex legitima causa non communicauit . Consulendum esset talibus vt communicarent : sed credo, quod non tenerentur iam pro illo anno.