¶ QVÆRItur, an ex commissione proprij sacerdotis liceat confiteri alteri? Respondeo, quod sic, vt patet ex dicto ca. omnis vtriusque . Et sic est consuetudo ecclesiae, & vtinam non esset tanta: quia iam nullus curatus audit subditos suos. Hanc autem commissionem & licentiam potest dare curatus, episcopus, papa. Sic habetur expresse, de officio ordinarij cap. inter caetera . Et qui sic confitentur clerico seculari, vel fratribus expositis, non tenentur iterum confiteri proprio sacerdoti: vt determinatum est ab Alexandro . 4. & á Clemente . 4. & a Benedicto , & a Ioanne. 22. & a Calixto.