An virtute indulgentiarum possimꝰ eligere in confessorẽ simplicem sacerdotẽ ¶ QVÆritur, vtrum qui habet auctoritatem eligendi confessorem per bullas, vel alia ratione quacunque, possit eligere simplicem sacerdotem nondũ expositum ad audiendas cōfessiones ? Respondeo absolutè (esto dubitẽt canonistæ) quòd sine quocun scrupulo potest eligere quemcũ  sacerdotẽ vt etiā dicit Caiet. in summa verbo ab solutio. Ratio est, quia in hoc solo differt sacerdos habens iurisdictionem à non habente, ꝙ ille habet materiam, hic autẽ non: & huic nihil aliud deficit ad hoc vt possit absoluere, nisi materia circa quam exerceat potestatem quā accepit, dum fuit ordinatus. Cùm ergo recipienti bullas detur potestas subijciendi se cui voluerit, iam talis sacerdos electus habet materiam & iurisdictionem circa illum: vnde nihil sibi deficit. Et ita tenendum est.