¶ Sed vtrum hanc commissionem eligendi confessorem , facere possit habens curam animarum antequam sit sacerdos, vel sacerdos excommunicatus ? Respondeo de primo, quod sic, quia habet titulum : quamuis aliqui dicant quod illa est commissio iuris, sed nihil de hoc curo. De excommunicato autem , dico quod non potest, quia commissio illa est actus iurisdictionis: quem non potest excommunicatus habere. Sed vtrum commissio talis legitime facta, superueniente excommunicatione committentis spiret & sit nulla, vel an duret? Dubium est. Palude putat probabile, quód durat . Quia illum actum fecit legitime. Et credo, quod ita est in vsu, quod talis commissio valeat.