Copiā eligẽdi cōfessorẽ quis possit dare. ¶ Sed vtrũ hāc cōmissionẽ eligẽdi cō fessorẽ , facere possit habẽs curā aĩarũ ante sit sacerdos, vel sacerdos excōicatus ? Respōd. de primo, ꝙ sic, quia habet titulũ : quāuis aliqui dicant ꝙ illa ẽ cōmissio iuris, sed nihil de hoc curo. De excōmunicato autẽ , dico ꝙ nō potest, quia cōmissio illa est actus iurisdictionis: quem non potest excōmunicatus habere. Sed vtrum cōmissio talis legitimè facta, superueniẽte excōmunicatione cōmittẽtis spiret & sit nulla, vel an duret? Dubium est. Palude putat probabile, quód durat Quia illum actũ fecit legitimè. Et credo, ꝙ ita est in vsu, ꝙ talis commissio valeat.