ΒΆ QVaeritur, vtrum ratihabitio det facultatem absoluendi. Verbi gratia ego non sum expositus ab episcopo, credo tamen , quod si adirem eum & peterem potestatem audiendi confessiones daret mihi: est dubium , an modo possim audire poenitentem & postea dicere episcopo vt ratum habeat quod feci. Respondeo secundum quosdam, quod duplex est ratihabitio , vna de futuro, puta quia quando episcopus cognouerit sufficientiam meam ratum habebit quod feci, & haec ratihabitio non sufficit: et in hoc omnes conueniunt . Quia essentia sacramenti non pendet ex aliquo futuro: ac proinde ratihabitio non potest validare aut inualidare sacramentum . Alia est ratihabitio de praesenti, puta quia episcopus de praesenti vult vt audiam: licet nihil mihi dixerit, sed ego scio eius voluntatem, & haec ratihabitio dicunt aliqui quod sufficit. Quia episcopus committit vicem suam per voluntatem. Ego nescio an hoc sit securum, nam quanuis iudex ecclesiasticus libere exerceat suam iurisdictionem , tamen quia haec potestas est in foro ecclesiastico, videtur quod non possit exercere illam iurisdictionem, nisi actu exteriori: sicut non posset episcopus, actu interiori excommunicare , vel absoluere aliquem: vt tenet probabilior, & verior opinio. Si ergo hoc verum est (vt ego credo) sequitur quod per solam complacentiam episcopus non potest communicare suam potestatem: cum hoc sit vti iurisdictione. Sic igitur si per ratihabitionem de praesenti intelligamus complacentiam virtualem, pu ta quia si nunc diceretur episcopo placeret ei, dico certe quod talis ratihabitio non sufficit. Si autem signis exterioribus episcopus (alias) ostenderet: vt si dixerit, gauderem quod talis audiret confessionem, dico quod videtur mihi quod talis ratihabitio sufficiat. Exemplum, clerici seculares habent hanc libertatem , quod indifferenter confitentur quibuscunque , non ex iure diuino, nec ex commissione papae, sed quia praelati hoc vident & sciunt, & tacent quod est quoddam exterius, & hoc sufficit. Et sic in proposito dico quod sola ratihabitio de praesenti ostensa signis exterioribus sufficit ad confessiones audiendas.