An ratihabitio det facultatẽ absoluẽ di . ¶ QVæritur, vtrum ratihabitio det facultatẽ absoluendi. V. g. ego non sum expositus ab episcopo, credo tamẽ , ꝙ si adirẽ eum & peterẽ potestatẽ audiẽ di confessiones daret mihi: est dubiũ , an modo possim audire poenitentem & posteà dicere episcopo vt ratũ habeat quod feci. Respondeo secũdum quosdam, quòd duplex est ratihabitio vna de futuro, putà quia qñ ep̃us cognouerit sufficiẽtiā meā ratũ habebit quod feci, & hæc ratihabitio non sufficit: et in hoc oẽs cōueniũt . Quia essentia sacramẽti nō pẽdet ex aliquo futuro: ac proinde ratihabitio non potest validare aut inualidare sacramẽtum . Alia est ratihabitio de præsenti, putâ quia episcopus de præsenti vult vt audiam: licet nihil mihi dixerit, sed ego scio eius voluntatem, & hæc ratihabitio dicunt aliqui quòd sufficit. Quia episcopus committit vicem suam per voluntatem. Ego nescio an hoc sit securum, nam quanuis iudex ecclesiasticus libere exerceat suā iurisdictionẽ , tamẽ quia hæc potestas est in foro ecclesiastico, videtur quòd non possit exercere illam iurisdictionem, nisi actu exteriori: sicut non posset episcopus, actu interiori excōmunicare , vel absoluere aliquem: vt tenet probabilior, & verior opinio. Si ergo hoc verum est (vt ego credo) sequitur ꝙ per solam complacentiam episcopus non potest cōmunicare suam potestatem: cũ hoc sit vti iurisdictione. Sic igitur si per ratihabitionem de pręsenti intelligamus complacentiam virtualem, pu tâ quia si nunc diceretur episcopo placeret ei, dico certè quòd talis ratihabitio non sufficit. Si autem signis exterioribus episcopus (aliâs) ostenderet: vt si dixerit, gauderem ꝙ talis audiret confessionem, dico ꝙ videtur mihi ꝙ talis ratihabitio sufficiat. Exemplum, clerici seculares habent hanc libertatẽ , quòd indifferentèr confitentur quibuscun , non ex iure diuino, nec ex cōmissione papæ, sed quia pręlati hoc vident & sciunt, & tacent ꝙ est quoddā exterius, & hoc sufficit. Et sic in ꝓ posito dico quòd sola ratihabitio de præsenti ostensa signis exterioribus sufficit ad confessiones audiendas.