# 141 Quis sit proprius sacerdos ¶ SED quaeritur in particulari, quis sit proprius sacerdos? Respondeo quod proprius sacerdos papae est ille quem ipse elegerit, qui habet potestatem absoluendi eum ab ipsomet papa. Et qui sunt de familia papae habent pro con fessore ipsum poenitentiarum . Cardinales qui non sunt episcopi nullum habent a iure, sed ex consuetudine : nec subsunt curatis, nec episcopis, sed papae. Et eorum familia ( etiam de consuetudine ) non subest ordinarijs, sed illis quibus cardinalis voluerit. Cardinales vero episcopi , & omnes episcopi, archiepiscopi, & patriarchae habent a iure potestatem eligendi quemcunque voluerint, & etiam familiae eorum. Sed quando sunt extra diocaeses suas, dicunt summistae, quod non pos sunt prouidere familijs suis, quod confiteantur cum quibus voluerint: nescio de hoc. Sed iam sunt tot bullae quod non est opus horum. Sed quid de curato? Dico quod quando in vna parrochia sunt duo vel plures ordinarij, stando in iure diuino quilibet est eius sacerdos. Si vero fuerit vnus, habet pro ordinario solum episcopum. De consuetudine autem semper curati confitentur cui volunt. Sed contra , quia in capi. si episcopus de poenitentijs & remissionibus libro. 6. dicitur expresse quod nulla consuetudine introduci potest quod quis eligat sibi confessorem sine superioris licentia. Cum igitur curati, a iure non habeant talem facultatem, ergo nec possunt habere eam a consuetudine. Sed dico quod eorum confessio est rata, & valida. Quia habent facultatem á praelatis videntibus, & tacentibus ac per hoc consentientibus . Vnde si episcopus eis hoc prohiberet, non possent sine dubio facere. Vtrum autem curatus possit eligere fratrem, siue sacerdotem non confessorem ? Respondeo , quod sic sine dubio. Quia iam talis sacerdos secularis habet talem licentiam ab episcopo: vt confiteatur cuicunque voluerit.