Quis sit proprius sacer. ¶ SED quęritur in particulari, quis sit proprius sacerdos? Respond. quòd proprius sacerdos papæ est ille quem ipse elegerit, qui habet potestatem absoluendi eum ab ipsomet papa. Et qui sunt de familia papæ habent pro con fessore ipsum poenitentiarũ . Cardinales qui non sunt episcopi nullũ habẽt à iure, sed ex cōsuetudine : nec subsunt curatis, nec episcopis, sed papæ. Et eorum familia ( etiā de cōsuetudine ) nō subest ordinarijs, sed illis quibus cardinalis voluerit. Cardinales verò ep̃i , & omnes episcopi, archiepiscopi, & patriarchæ habent à iure potestatem eligendi quẽcunque voluerint, & etiā familiæ eorum. Sed qñ sunt extra diocæses suas, dicunt summistæ, ꝙ nō pos sunt prouidere familijs suis, ꝙ cōfiteā tur cum quibus voluerint: nescio de hoc. Sed iam sunt tot bullæ ꝙ non est opus horum. Sed quid de curato? Dico ꝙ quādo in vna parrochia sũt duo vel plures ordinarij, stando in iure diuino quilibet est eius sacerdos. Si verò fuerit vnus, habet pro ordinario solũ episcopum. De consuetudine autem semper curati confitentur cui volunt. Sed cōtra , quia in capi. si episcopus de poenitentijs & remissionibus libro. 6. dicitur expressè quòd nulla consuetudine introduci potest quôd quis eligat sibi confessorem sine superioris licentia. Cùm igitur curati, à iure non habeant talem facultatem, ergo nec possunt habere eam à consuetudine. Sed dico ꝙ eorum confessio est rata, & valida. Quia habent facultatẽ á prælatis videntibus, & tacẽtibus ac per hoc cō sentiẽtibus . Vnde si episcopus eis hoc prohiberet, non possent sine dubio facere. Vtrum autem curatus possit eligere fratrem, siue sacerdotem non cō fessorem ? Respōdeo , ꝙ sic sine dubio. Quia iā talis sacerdos secularis habet talem licentiam ab episcopo: vt confiteatur cuicunque voluerit.