¶ De secularibus nihil prorsus est in iure . Sed de vagabundis ( mudavientos ) qui semper ambulant , dico quod tales qui nullibi habitant , cuilibet confessori: quia non est maior ratio de vno quam de alio. De alijs qui quaerunt sibi domicilium & nondum statuerunt vbi pedem figant, idem est iudicium , sicut de vagabundis. Nec quantum ad hoc oportet respicere vbi hospitentur: non enim tenentur confiteri parrocho illius parrochiae . De peregrinis vero qui veniunt ab alijs locis, vt viatores, & mercatores &c. Dicendum, quod si habeant expressam licentiam peregrinandi á suo proprio sacerdote: sicut aliquando fuit consuetum, iam possunt eligere sibi quencunque confessorem ex licentia interpretatiua proprij sacerdotis. Sed si non habeant licentiam , vt mercatores qui habent alicubi habitationem animo manendi quinque vel. 6. mensibus, dico, quod debent confiteri cum proprio sacerdote ad cuius parrochiam pertinet domus quam inhabitant. De viatoribus autem, & peregri nantibus sine licentia suorum sacerdotum ordinariorum , dico quod debent confiteri in ecclesia cathedrali, & non possunt eligere confessorem ad libitum , si non habeant aliam auctoritatem, aut facultatem. Reliqua vide apud summistas.