# 115 Confessio est necessaria ad salutem ¶ QVÆRItur, vtrum confessio sit de necessitate salutis? Respondeo quod sic. Patet ex ca. omnis vtriusque sexus de poenitentiis & remissionibus, vbi hoc expresse dicitur. Vtrum autem sit iuris diuini vel non, inferius disputabitur. Sed dubium est, an si confessio non esset praecepta de iure diuino, posset ecclesia ad eam obligare? nam si possit parum refert scire an confessio sit de iure diuino, sufficit enim quod iam ecclesia in concilio generali obligauit omnes ad confessionem . Et videtur quod ecclesia non potuerit confessionem praecipere . Nam secundum communem opinionem ecclesia non habet iurisdictionem super actus interiores, ergo saltem non posset nos obligare ad confitendum illos: quod quidam asserunt, sed tamen damnati sunt. Item ecclesia non posset me obligare etiam pro quocunque crimine, vt religionem profiterer, quia esset nimis gra ue onus, vt est communis opinio: sed etiam est onus grauissimum & difficilimum peccata confiteri, ergo si non esset praeceptum diuinum ecclesia non posset ad hoc obligare. Haec est res disputabilis & qua parum indigemus, quia habemus pro certo, quod de confessione sit praeceptum in iure diuino, vt primo probauimus. Notandum tamen quod duplicia sunt praecepta, quaedam quae licet sint absoluta non obligant hominem absolute: sed in casu, vt de eleemosyna est absolute praeceptum , & tamen non obligat nisi in casu necessitatis: & potest esse quod nunquam concurrat talis casus in vita, & ideo non vocatur eleemosyna necessaria ad salutem. Idem de sanctificatione sabbati, maxime si ecclesia non determinasset diem. Idem de honorandis parentibus. Alia sunt praecepta quae obligant absolute, & non est satis in casu sed oportet vt vos quae ratis casum, & dispona mini ad implendum illa. Et huiusmodi est preceptum baptismi, confessionis , eucharistiae , circa quae teneor facere ad illa implenda . Et haec vocantur necessaria ad salutem .